GMH/ÍNDICE A-Z

371
1013/ 04 / 17

Donino e a súa muller véndenlle a Gundulfo, frater, a súa herdade en Rabal.

TC, fol. 139v.

In Dei nomine. Ego Donino et uxor tua Sege[gundia] vobis frater Gundulfo in Domino Deo eternam salutem amen. Et spontanea nostra accessit ut vobis iamdictus frater Gundulfo venderemus vobis sicut vendimus hereditate nostra propria que habeo de parentorum nostrorum, damus vobis de ipsa hereditate de ipsa villa IIIIª integra, terras cultas vel incultas, vineas, ceresares, pumares, devesas, montes, fontes, pascuis, paludibus, exitus montium per suis terminis antiquis ubi eam potueritis invenire IIIIª in villa quod vocitant Ravanal territorio Arnogia vocabulo ecclesie Sancti Martini. Damus vobis adque concedimus et accepimus de vos precio in panem et vino modios V que nobis bene complacuit vos dedistis et nos accepimus et de ipso precio apud vos nichil remansit indebito. Ita ut de hodie die et tempore seiat ipsa hereditate de iure nostro abrasa et in vestro dominio sit tradita adque confirmata, teneatis et possideatis vos et omnis posteritas vestra. Si quis tamen quod fieri non credimus et aliquis homo contra hanc cartula vendicionis ad inrumpendum venerit vel venerimus que in iudicio non potuerimus auctorgare vel devindigare, quomodo prendatis de nos ipsa hereditate duplata vel triplata vel quantum ad vos fuerit meliorata et vobis perpetim habituri.

Facta cartula vendicionis quod erit XV Kalendas Magias, Era MªLªIª.

Donino et uxor sue in hanc cartula vendicionis manus nostras roboravimus.

Qui presentes fuerunt: Vimara Sisvertiz ts. Lubiano ts. Salamiru ts. Fortunio ts. Ranosindo ts. Truitemondo ts.

Gaudinas notuit.