GMH/ÍNDICE A-Z

451
942/ 05 / 18
Godesteo véndelle ó diacono Quintila unha terra que posúe no lugar do Salvador deMoreda.
TC, fol. 154r.
In Dei nomine. Ego Godesteo vobis Kintilani diaconi salutem in Domino Deo eternam. Placuit mihi atque convenit bone pacis volumtas ut vobis iamdictus Godesteo vobis Kintilani vendimus vobis terra mea propria quem habeo de parentorum meorum, et est ipsa terra in loco predicto que vocitant Moreta territorio Lemabus super lama maiore prope eclesia Sancti Iuliani. Damus et concedimus vobis ipsa terra integra per termino eclesia usque in termino de Truda, damus et concedimus vobis ipsa terra serente seminatura quartarios II et accepimus de vos precio que mihi bene complacuit. Id est cabra modiale cibaria quartarios III que mihi bene complacuit et de ipso precio apud vos nichil remansit, ita ut de hodie die et tempore habeatis ipsa terra de iure meo abrasa et in vestro iure et dominio sit tradita atque confirmata. Si quis tamen quod fieri non credimus ut aliquis homo contra hanc cartula vendicionis ad inrumpendum venerit vel venero que ego in iudicio vindicare non potuero, liberamin Dei nomine habeas potestatem aprehendere de me ipsa hereditate duplata vel quantum ad vos fuerit meliorata et insuper auri libras duas, et vobis perpetim habituri.

Facta cartula vendicionis XV kalendas Iunias. Era DCCCCLXXX.

Godesteo in hanc kartula vendicionis manu mea (signum).

Ceserigus presbiter ts. Sendamirus ts. Doninus ts. Gogio ts.