GMH/ÍNDICE A-Z

Referencias da busca neste documento para: Os documentos do Tombo de Toxos Outos

213
1258/04/28. Santiago de Compostela.

Mandas testamentarias do mercador Martiño Pérez “Bezezo”.

B.- Tombo, f. 76r.

Testamentum Martini Besecio, mercatoris.

 Era Ma CCa LXLa VIa et quotum IIIIo kalendas maii. Ego Martinus Petri dictus Bezezo, mercator, in infirmitate constitutus qualiter post obitum meum omnia bona mea remaneant ordinata. In primis mando corpus meum sepelliri in monasterio Sancti Justi de Togis Altis, et cetera. Item mando prenominato monasterio Sancti Justi in pane et vino annuatim pro meo anniuersario in festo Nathalis Domini XX solidos per medietatem meam domus de Fagiariis et cortine, et consanguineus meus siue consanguinea qui uel que tenuerit ipsam domum et cortinam restauret ipsam domum et uiuat in illa et soluat dicto monasterio anniuersarium supradictum. Et mando quod ipsam medietatem meam eiusdem domus cum sua parte cortine soprine mee Maiori Martini et post mortem eius filii sui si ibi fuerint teneant illam, et si eius filius uel filiam uel de semine suo ibi non fuerit propinquior consanguineus meus teneat ipsam dimidiam domum et soluat perpetuo de illa anniuersarium supradictum, et ita currat de propinquiori in propinquiorem de meo genere descendentem, et cetera. Instituo uxorem meam predictam et Dominicum Betof heredes meos, et compleant hoc meum testamentum et missiones sepulture mee, et soluant debita mea per bona mea.

Siquis igitur ex parte mea uel extranea contra hoc testamentum meum in toto uel in parte uoluerit contra ire quisquis fuerit pectet CCC morabitinos, testamento nichilominus in suo robore permanente.

Q. p. f.: Johannes Moogus de Cornanda. Pelagius Didaci, presbiter de Cando. Martinus Iohannis dictus Clerigo et Martinus de Carualido et Pelagius Uelius de Cando. Domnus Julianus de Cando. Martinus Martini et Martinus Cambeyro de Felgeyro. Dominicus Martini dictus Calueli de Cuyns. Johannes Melius de Grania. Johannes Rexeleyro de Grania. Petrus Iohannis dictus Coseyto.

Ego Petrus Didaci, notarius concilii compostellani iuratus, interfui et scripsi et signum meum proprium apposui. (Monogramma: PETRVS).