GMH/ÍNDICE A-Z

Referencias da busca neste documento para: Tombo de Celanova

130
919/ 05 / 27
Geterico dóalle a Rumario a parte da súa herdade nasvillae de Flainim e Quintillani.
TC, fols. 49v.-50r.
Christus. In Dei nomine. Ego Getericus vobis Rumario placuit mihi atque convenit bone pacis voluntas sano animo atque mente spontanea mihi accessit voluntas ut facerem vobis cartulam donationis sicut et facio de hereditate nostra medietatem vobis facio kartulam donationis de terras, pumares, montes, fontes, arbores, lapides, cultum et incultum, accessum et recessu, et quicquid mea portione potueritis invenire in ipsa villa que vocant Flainim et Quintillani inter fluvium Alisacie rielo, et unius que est sub termino de ipsa villa ipsam meam portionem vobis dono et medietatem atque concedo ut quicquid nostra portio est inter meos germanos vel heredes, ut de hodie die vel tempore de meo iure sit abrasa ipsa hereditas et in vestro dominio sit tradita atque translata, abeatis, teneatis atque possideatis vos et omnis posteritas vestra, et quicquid exinde agere facere vel iudicare volueritis liberam inde in omne abeatis potestatem. Et quod si aliquis homo ex parte nostra ad irrumpendum venerit vel venero istam scripturam donationis quod fieri // non credo, tunc inferat vel inferam partem meam partique vestre sit ipsa hereditas duplata vel quantuma vobis fuerit meliorata, et vobis perpetim abitura.

Facta kartula donationis VI kalendas Iunias. Era D CCCC LVII.

Geterigus in hanc kartulam donationis quam fieri voluit manu mea (signum) fecit.

Cartemirus presbiter ts. Godesteo ts. Crodemirus ts. Rodesindus clericus ts. Kintila presbiter ts. Leoderigus ts.