GMH/ÍNDICE A-Z

192
1001/ 04 / 7 (1005)
Relación de compras efectuadas polo prepósito Cresconio no territorio de Sorga, nas inmediacions do propio mosteiro celanovés.
TC, fol. 67v.
In Dei nomine. Ego Columba vobis domno Cresconio preposito; annuit enim mihi ut venderemus vobis sicut et vendimus hereditatem meam propriam quam abemus in villa Moraria, de quanto obtineo de omnes parentes meos et comparatellas IIas rationes ab integro concedimus vobis in domos, terris, vineis, arboribus,per omnibus locis quod proprium nostrum est per terminis nostris, cum omnibus eductibus suis quousque pretio de argenzo, et in tempore et dies de sterilitate fame, accepi de vos statim de mano in cibaria modios VIIII, linteos III, im modios VIII, oves IIas modiales sub uno pretio modios XX. Et ego Argemiro sic vendo vobis domno Cresconio de suallito dominico usque in vestro pumare qui fuit de Gogino; vendo ibidem vineam, terram et arbores, mazanarias IIIIor et una casa; omnia in ipsa conclusa ab integro vobis vendimus. Et accepimus de vos in pretio quod nobis bene complacuit, id est cibaria modios I, saia nova tremissale I, sub uno pretio modios IIIIor et de ipso pretio nichil remansit indebitum. Et ego Ebrilli sic vendo vobis meam hereditatem in ipsa villa quantum iuri meo obtineo sic de parentes quomodo et de comparatas, et accepi de vos pretium quod mihi bene complacuit; id est cibaria modios IIIIor, linteo Iº; et de ipso pretio apud vos nichil remansit indebitum. Et ego Yldoy vendo vobis medietatem integram in pumare quem mihi fundavi in terra dominica, ubi Gogino habitavit in omni giro circuitu. Et accepi de vos in pretio quod mihi bene complacuit cibaria in modios IIos, et uno lenzo trimissale; et de ipso pretio aput vos nichil remansit indebitum. Ego Hermilli vendo vobis ibidem circa domum Tructemiri casam unam, terras, vineas, arbores, omnia vobis vendimus quod nostrum est in loco ipso. Et accepi de vos in pretio quartarios VI de cibaria, linteo Iº et de ipso pretio nichil remansit indebitum. Ego Ennego vendo vobis iuxta domum Tructemiri casam unam, vineam in omni concluso simul et arbores in omni giro, sicut ego possedi iuri quieto, et accepi de vos pretium in quo mihi bene complacuit, id est cibaria modio I quartarios IIos, linteo, et de ipso pretio aput vos remansit indebitum. Et ego Alvitus vendo vobis quantum ibidem obtineo in domos, terras, vineas, pomeriis, de omnibus medietatem vendo post partem vestra et illa alia post parte nostra. Et accepimus de vos pretium in quo nobis bene complacuit, in cibaria modios IIos, linteo uno, et de ipso pretio aput vos nichil remansit indebitum. Sunt istas villas territorio Sorice, prope monasterio Cellenove, discurrente monte Leporario. Ita ut ab hodierno die et deinceps sint omnia de iure nostro abrasas, et in iure vestro vel dominio maneant confirmatas.

Notum die VII ydus Aprilis. Era M XXX VIIII.

Columba, Argemiro, Ebrilli, Eldoy, Ermilli, Ennego, Aloyto, manus nostras roboravimus (signum).

Qui ibidem fuerunt, id sunt pernominati: Vimara ts.; Stephano ts.; Florentio ts.; Suario ts.; Gundulfo ts.; Sando ts.; Donino ts.; Baldo ts.

Est scriptum istum inventarium et translatum de illas cartas. Era M XL III.