GMH/ÍNDICE A-Z

Referencias da busca neste documento para: Tombo de Celanova

461
982/ 09 / 11
O bispo iriense Pelaio dóalle ó mosteiro de Celanova a villa de Oimbra, en remedio da súa ánima e da dos seus pais, de quen tiña a citada propiedade.
TC, fols. 159r. - 160r.

Ed. por GARCIA DE VALDEAVELLANO, L., "La cuota", op. cit., doc. 14, 171-173

O1 lumen verum a vero lumine ineffabiliter oriens, et homnem hominem in hec mundum inluminans. O verbum ex ore Patris plenum gratia et veritate progrediens, qui cum eo et Spiritus Sancto sic personaliter in singulis manes, ut unus adoreris, lauderis atque confitearis qui ita te nobis misericorditer hostendisti, ut quod celorum misteria nesciebant, nostro in tempore revelares, et quod illi in enigmate nos cerneremus in veritate; te adoro, te deposco, Redemptori ac Salvatori meo, in cuius nomine ex cuius nutu cum caris amicis tuis apostolis ac ducibus nostris sive etiam triumpatori hac gloriosi Martini presuli in cuius dispositu monasterium cernitur esse fundatum nuper vocatum Cellanova. Ego vero Pelagius quamius indignus sed per meritam tuam / (...)2 vestram sedis apostolice Iacobi beati, propter remedium anime genitorismei domni Diderici ducis et formidatio tui iudicii in diem ultimum, atque expiationem mei delicti elegi cum consilium boni operis si tam precibus valuero te exorare dignis ut facerem ad hec locum sanctum iam suprafatum et vobis carissimis et venerandis fratribus meis Didacus abba vel omne congregationem sanctam ibidem modo habitantes vel qui a Domino predistinati fuerint vel venturi sunt ad habitandum sub normam patrum dicionem sancte regule custodientum. Ideo Domine dum considero pietate tuam, non usquequaque deicior desperatione qum tu ipse es qui peccatorem morie\n\s3 noles mortem dum pacienter expectas, quotidie admonens et obsecrans, ut deleta flagicia credam in te ut ex vas me carnalibus nugis, et in duas mestolam tuam sanctitatis ad peragendum monitis sanctis tuis preceptis, ut in diem extremum tam ipse genitorum meis, quam ego servus tuus, vestiti stolam iusticie sub arbore crucis cum benedictis et sanctis tuis dexteram tuam tenentes tibi mereamur adstare qui de tenebris educis ad lucem. Presta nobis Domine hoc peragere in sanctitate et iusticiam que es vera resurrectio et vita. Ideoque licet omnia que in hunc mundum conferuntur ad hominum usus, nonnisi te largiente donentur, valde mihi convenit de ipsis beneficiis necssaria servis tuis conferre, villa Olimbria nunccupata, qui est scita vallis Baroncelli vocata, sub fundo Lop\r\azana, rivulo currens Tamega. Hac villa cum domis, edificiis, et intrinsecis suis, seu vineis et omnem generis arborum, montes, fontes, pratis, pascuis, paludibus, exitum vel regressum, piscariis, mulinorum sesicis, cum omnibus generibus animalium viventium, vel cum omnia quicquid in ipsa villa cernitur ad usus hominum prestantia, sic esse ea concedo monasterio sancto deservienda cuncta per secula, ut pro id ego supplex famulus tuus sive ipse genitor meis, ad te Domine audiri promereamur examinatione futura: Venite benedicti patris mei possidete paratum vobis regnum a constitutionem mundi, quia quod fecistis fratribus meis minimis his mihi fecistis. Igitur nec pretereundum nobis videtur predicta villa verbotenus indigare, eo quod fuit de successione avorum et parentorum nostrorum, et dedit mihi eam ipse pater meus dive memorie in sua quinta cum alias villas sicut lex gotica docet et sanctorum canones iubentur ut unusquisque quod bene viderit de sua quinta faciendi in suo permaneat arbitrio. Ipse vero quod mihi filio suo providit monasticam ducere vitam, ex precepto Dei et consulatu arbitrii sui, tradidit mihi omnem V partem suam, ut fuissent mihi in stipendium pro victum atque tolerantiam necessariam, et in vita mea eas distribuissem per locis sanctis deserviendis, pro remedium anime sue simul et mee sicut modo testo istam loco et sciterio sancto, ut sicut illi parentes mei eam firmissime obtinuerunt iuri suo per suis terminis et locis anquis et mihi eam relinquerunt iure hereditario possidendi sic omnia inlibata et intemerata permaneat post parte Dei et monasterio vel servorum Domini ibidem consistentem.

Hec omnia suprataxata concedimus post parte monasterii Cellenove et eis qui ibidem habidem habitantes angustam pro nomine Ihesu tradiderunt viam, in cuius concupiscentiam mortuus est mundus, et ipsi mundo, qui sequaces evangelii effecti crucem propriam nonnisi ligati gestaverint, nudoque umero portantes iugo Christo suavissimo iugo, sit eis hec in subsidium qui cum Abraham non solum exierunt de terra verum etiam relicta vicia obliti sunt omne mundi memoria quibus etiam cum Paulo mori luctum sit et vivere Christus, hii tales possideant inde subsidium temporalem et iure habeant modo et in eternum inrevocabile. Quod si fortasse aliquis ex posteritas vestris vel in hec sciterium habitantes, usu temerario aliquid inde in alio loco extraneare voluerit, dices hec hereditas mihi adiacet per hanc testationis seriem vel inmodice infringere temtaverit, quisquis ille fuerit temporali coactus discrimine, redat tantum in duplo quantum auferre niterit, et separatus a divino consorcio baratri caligine volvatur cum dolo // et sit illi mors sine vita, pena sine termino, cruciatu fine defectu et inmanissima strage multatus cum Iuda Domini proditore uno contubernietur in loco in tenebris exterioribus et caligosis longo per evo.

Facta series testamenti sub die IIIº idus Septembris. Era XXª post Milesima.

Sub Christi nomine et Dei inspectione Pelagius apostolice ducatu presidens hunc testamenti paginola tam in meorum genitorum memoriam, quam et in proprie anime remedium ab hodierno die et tempore a me astraens et Domino reddens et post parte Dei et fratrum perhenniter abituram dando cfr. Ihesu Christo.

Sub nomine Christi Viliulfus episcopus cfr. Sub imperio et nu Dei Gundisalvus Auriense sedis episcopus. Placentius abba quos previdi et cfr. Adaulfus abba ubi presens fui cfr. Ansuri abba ubi tunc presens cfr.

(1ª columna:) Zamarius Quiriaci.- Munnius Ariani.- Adefonsus Sendini.- Didacus Munnioz.- Adefonsus Ranimiriz.- Guntadus Ordoniz.- Arias Vimaraz.- Pelagius Didaci.

(2ª columna:) Froiani abba cfr.- Florentius abba cfr.- Gundisalvus conversus cfr.- Manni conversus cfr.- Veremudus diaconus cfr.- Letus presbiter cfr.

1 Gran inicial.

2 15 letras.

3 Inicialmente escrito mortens, pero corríxese sobrepoñendo un “i” ó “t” inicial.