GMH/ÍNDICE A-Z

441
879/ 04 / 01
Godesteo véndelle ó abade Absalón unha terra en Moreda que está xunto doutra terra que xa ten Absalón.
TC, fol. 151v.

Ed. por SAEZ, E., "Documentos" , op. cit., doc. X,422.

In Dei nomine. Ego Godesteus tibi Absaloni abbati. Placuit mihi atque convenit nullius quoque gentis imperio nec suadentis articulo sed propria mea accessit volumtas ut tibi iamdicto Absalon abbatem venderem tibi terram serentem quartarios V qui est in Moreta iuxta vestra terra agrum que dicimus Longata maiore ipsa mea sorte integra aderato et definito precio quod inter nos bone pacis convenit asna pullata quod tu mihi dedisti et \ego\ accepi et de ipso precio apud te nichil remansit, ut de hodie die et deinceps ipsa terra de meo iuri abrasa et in tuo iuri et dominio sint translata abeas, adeas, teneas et possideas iuri quieto tu et omnis posteritas vestra vel quicquic exinde agere vel facere vel iudicare volueris liberam habeas potestatem. Si quis sane quod fieri minime credo aliquis de parte mea an ego an quislibet homo contra hunc factum meum ad inrumpendum venerit vel venerimus, tunc inferat vel inferamus pars mea partique vestre ipsa terra duplata et tibi perpetim habiturum.

Facta cartula vendicionis kalendas Apriles. Era DCCCCXVII.

Ego Godesteus in hanc kartula vendicionis quem fieri elegi manus nostras (signum).

Que presentes fuerunt quando ipsa terra consignavit id est Fofinus presbiter ts. Severinus presbiter ts. Senetrudia ts. Trudilli ts. Aroaldus ts. Nausti clericus ts. Ansemundus clericus ts. Dadila clericus ts. Astriverga ts.