GMH/ÍNDICE A-Z

613
1154/05/02. San Xusto de Toxos Outos.

Cresconio Pérez dóalle ó mosteiro de Toxos Outos unha servicialía e outras herdades na vila de Xilvir, en Sta. Cristina de Barro, ó mesmo tempo que entra como monxe no mosteiro.

B.- Tombo, f. 160r.

Carta de Cresconio Petri, presbitero, de hereditate de Geluir.

In Christi nomine. Ego Cresconius Petrides facio textum firmum ad monasterium Sancti Justi de mea hereditate propria quam ganaui in ualle Pestomarcos sub aula Sancte Christine de Noya iuxta fluuium Tamar in certo loco ubi dicent Geluir. Do in ipsa villa vnum seruicialem quitum atque integrum cum sua tota hereditate et cum omni sua populatura; do eum cum omnia sua serbancia in illa hereditate, qua hereditas sic diuiditur: de illa hereditate que fuit de Enego Vimaraci, media nona integra; et de illa hereditate que fuit similiter de Geluira Uimaraci, medietas, et aliam medietatem habeo eam tenere in uita mea et post meam mortem habeat eam Petrus Cora, filius ipsius Geluire; alias uero porciones supranominatas do eas in Dei amore ad monasterium Sancti Justi pro anima mea et pro animabus omnium parentum meorum et vt ego ex hodie sedeam frater de monasterio Sancti Justi uiuus atque mortuus, et cetera. Ego Cresconius hoc testamentum facio in presencia Dei et abbatis Pelagio de Sancto Justo et omni fratrum qui ibi habitant. Sed si aliquis homo hac hereditatem calumpniauerit pariat solidos CC.

Factum testamentum era Ia Ca LXLa IIa et quotum VIo nonas madii.

Q. p. f.: Petrus, ts. Pelagius, ts. Martinus, ts.

Munio, presbiter, qui notuit et conf.