GMH/ÍNDICE A-Z

Referencias da busca neste documento para: Os documentos do Tombo de Toxos Outos

718
1157/08/01.

Pedro Míguez dóalle ó mosteiro de Toxos Outos a metade da súa herdade nas vilas de Breiro e Abanqueiro.

B.- Tombo, f. 179r.

Carta Petri Michaelis de hereditate de Ouereyro et de Auanqueyro.

In Dei nomine. Ego Petrus Michaelis vobis senioribus Sancti Justi una cum abbate uestro Aria in Domino salutem. Placuit mihi et mea est uoluntas ut faciam uobis iamdictis textamentum scripture firmitatis ob Dei omnipotentis honorem, et cetera. Do atque concedo medietatem de omni hereditate quam habeo siue de auolencia siue de ganancia in villa Ouereyra et quantum habeo in villa Auanqueyro ex omni parte sicut in suis kartulis resonat. Hec omnia uobis concedo cum omnibus suis directuris.

Facto testamento era Ia Ca LXLa Va et quotum kalendas augusti.

Ego Petrus, et cetera.

Q. p. f.: Petrus, ts. Pelagius, ts. Arias, ts. Abbas Arias, conf. Johannes, presbiter, conf.

Munio qui notuit et conf.