GMH/ÍNDICE A-Z

327
1153/08/06.

Ordoño Ordóñez e a súa nai, Adosinda Muñiz, véndenlle ó mosteiro de Toxos Outos a súa herdade na vila de Piñor, en S. Lourenzo de Agrón, por unha marca de prata merguliense.

B.- Tombo, f. 102v.

Carta de Ordonio Ordonii de hereditate de Pinol de medio.

In Dei nomine. Ego Ordonius Ordoniz et mater mea Adosinda Muniz tibi Pelagio, abbati Sancti Justi, et omnibus fratribus in Domino Deo eterno salutem, amen. Placuit nobis et nostra fuit uoluntas ut faceremus uobis iamdictis kartulam uendicionis sicut et facimus de hereditate nostra propria quam habemus in villa Pinol de medio quantum ibi habemus de succepcione abiorum et parentum nostrorum, et est nostra porcio de IIIa de media villa de tres quintas IIIIa, et de alia medietate de VIIIa IIIIa. Damus uobis atque concedimus de illa villa supradicta quantum ibi habemus per suos terminos antiquos, et iacet ipsa hereditas sub aula Sancti Laurencii iusta flumine Tamar et per ipsum riuulum de Mulinibus, pro precio quod de uobis accepimus, id est de merculiensis marcham vnam argenti, et de precio apud uos nichil remansit in debito. Ita ut de hodie die, et cetera, et faciatis de illa que uestra fuerit uoluntas. Sed si aliquis homo ex parte nostra uel extranea ad irrumpendum uenerit uel uenerimus pariat uobis illam hereditatem duplatam et insuper solidos C.

Facta cartula uendicionis in era Ia Ca XLa Ia et quotum VIIIo idus augusti.

Q. p. f.: Petrus, ts. Munio, ts. Pelagius, ts.

Munio, presbiter, qui notuit et conf.