GMH/ÍNDICE A-Z

255
1011[ 1011- 1045 ]

Baldemiro e a súa muller véndenlle ó abade Aloito a súa herdade en Bobadela.

TC, fol. 92v.1

In Dei nomine. Ego Baldemiro cognomento Domno et uxor mea Placia una cum filiis nostris, vobis domno Aloyto abbati salutem. Denique placuit enim nobis atque convenit bone pacis et voluntas, sano animo integro consilio nec suadentis articulo quod est fraudis ingenio, et spontanea nostra voluntas accessit qualiter faceremus vobis iam supranominato domno Aloyto abbati, sicut et facimus kartulam venditionis de hereditate nostra propria quam abuimus de avorum et parentum nostrorum, et iam et de ganato et conparato seu et de fundato vel de contramutato in villa quam dicunt Buvatella super rivulo Sorice. Damus vobis ibidem domos cum omne eorum utensilia, et vasa vel perfia interius torculare, terris, vineis, pomeriis, saltos, devesas, arbores fructuosas vel infructuosas, petras mobiles vel inmobiles, pratis, pascuis, paludibus, exitus montium, accessu vel recessu, aquis aquarum cum aductibus et prestationibus suis. Omnis ipsa hereditas quomodo nos eam iuri nostro quieto obtinuimus sic vobis de ea medietatem integram vobis vendimus atque concedimus inrevocabiliter ad per abendum et perpetim ad possidendum ubique ipsam medietatem potueritis invenire, ab integro omnia possideatis sana et integra et sine alio herede vel contraditore exceptis //2

1 Trátase dun documento truncado xa que non remata ó final do folio, e non continua no seguinte.

2 O documento remata aquí.