GMH/ÍNDICE A-Z

269
1234/12/28. Santiago de Compostela.

O cabaleiro Fernando Afonso de Neveiro dóalle ó mosteiro de Toxos Outos a súa parte na igrexa de S. Xulián de Bastavales.

B.- Tombo, f. 89r.

Carta de Fernando Alfonsi de Neueyro de ecclesia de Bastauales.

In nomine Domini, amen. Notum sit omnibus quod ego Fernandus Alfonsi de Nauario, miles, pro me et pro omni uoce mea grato animo et spontanea uoluntate do et dono pro anima mea et pro animabus illorum quibus erraui monasterio Sancti Justi de Togis Altis quantum habeo in ecclesia Sancti Juliani de Bastauales, scilicet partem quam ibi habebat auia mea domna Maior Muniz, filia Munionis Fol; abhin<c> igitur usque in secula seculorum predictum monasterium integre habeat et possideat, et cetera. Ita quod omne uelle suum de eis imperpetuum faciat. Siquis igitur contra hanc dationem uel donationem ad irrumpendum uenerit quisquis fuerit persoluat dicto monasterio D solidos fortis monete; carta et donacione nichillominus in suo robore permanentibus.

Facta carta Vo kalendas januarii sub era Ma CCa LXXa IIa.

Ego iamdictus in hac carta manus meas.

Q. p. f.: Johannes Gunsalui, prior. Martinus Saniz, monachus. Martinus Rabinadiz, conuersus Sancti Iusti. Didacus Petri, presbiter de Sancto Felice. Marti nus Petri de Congustra. Filius eius Saluator Martini. Johannes Petri. Johannes Ordonii, tendarii de Villari.

Ego Martinus Iohannis, notarius concilii compostellani juratus, scripsi.