GMH/ÍNDICE A-Z

1
1129/11/01

Carta de irmandade feita polos primeiros monxes do mosteiro de Toxos Outos. 

B.- Tombo, f. 2r. 

Transcr.- GUAJARDO-FAJARDO CARMONA, M.ª de los Á.- “Fundación y orígenes del dominio del monasterio de Tojos Outos (siglo XII)”, en Historia, Instituciones, Documentos, 16  (1989). Apéndice documental, doc. n.º 1.

Deposita ueteri negligencia quasi in Christo nouiter nati sicut modo gentii nfantes racionabiles et sine dolo hac concupiscentes ut in eo crescamus in salutem. Nos omnes quorum nomina inferius sunt scripta talem inter nos statuimus fraternitatis incommutabilem amicitiam quod in honore beate semperque virginis Dei genitricis Marie ad ordinem sancti Benedicti in locum Sanctorum Justi et Pastoris simul coniunti monasterium construentes, nos et nostrarum possessionum partem  atque familie in diuinam seruitutem ibidem Deo offeramus, eo videlicet pacto quod nulla regia magestas seu sibi subdita potestas aliquam in ibidem aliquid tollendi aliqua occasione habeat uim nec episcopus propriam cathedram ibi audeat collocare, si ulliusque generis seu nobilitatis homo uel ex alicuius nostram prosapia ortus uel aliene diabolica arte uel temerario ausu instigatus parum uel magnum demere uel pusillum atenuare aliquo modo presumat quod si quod incredibile est aliqua uiolencia seu fraude in aliquo supradictorum modo auctum extiterit, tunc liceat regie dignitati a sceleris auctore decem libras auri violenter tollere (...)fato loco Sanctorum Justi et Pastoris et monachis ibidem Deo sub regula uel (...) militantibus dampnum de rebus eiusdem dampnatoris in duplum uel (...)m componere et rectoribus ecclesie liceat eumdem a luminibus sancte matris (...) omnium sequestrare, donec resipiscens eorumdem rogatu fratrum indulgen(...) creatur impetrare; solis uero abbatibus et monachis et Dei seruis atque (...)ibus peregrinis et orfanis ex inde victum et vestitum liceat ibidem commorantibus (...)pere et luminaria sacris altaribus aufferre. Cetera alia imperpetuum in iure (...)xari loci inconuulsa permanere et intemerata omnino censemus.

Facta han(...) pagina era Iª Cª LXª VIIª et quotum kalendas nouenbris.