GMH/ÍNDICE A-Z

22
1118/ 12 / 18

Aurobonna Muñiz, co consentimento do seu cuñado, dóalle ó mosteiro de Celanova varias propiedades baixo o Leboreiro, pola alma do seu difunto marido.

TC, fol. 13r.

In nomine Patris et Filii et Spiritu Sancti, in cuius nomine monasterium Cellenove abdicatum atque constructum nunc esse dinoscitur, et vobis pater venerabili domno Petro abbati, cunctorum ibidem monacorum vitam sanctam degentium pre esse noscuntur. Ego exigua ac pusilla Dei ancilla Aurobonna Nunniz, una cum consensu cognato meo Pelagio Menendiz, spontanea nostra voluntas intemerato corde hunc voluntatis nostre testamentum fieri volumus de hereditates pro remedium anime viri mei Petro, prolis Menendo Fredenandiz. Habet iacentiam in valle quam vocitant Interipio, una ubi dicent Paramius vocabulo eclesie sancti Salvatoris, alia in villa Asperello vocabulo aulam sancti Michaelis. Damus simul et concedimus propter remedium pro anima illius, seu etiam nostrarum a Deo veniam peccatorum nostrorum ad supra taxatum locum, ut habeant inde servi Dei temporale lucrum, et nos premium sempiternum, hec hereditas subtus monte Leporario, discurrente rivulo Orbi. Si quis vero quod futurum esse non credo, aut aliquis homo qualibet opposita contra hanc scripturam venire temptaverit, in primis iram Dei incurrat et a liminibus sancte Dei eclesie extraneus efficiatur, et insuper quingentos persolvat solidos, et quod vult vindicare non valeat, et ipsas hereditates ter duplum reddat post vocem huius monasterii, sed presens nos vel aliorum bonorum hominum manibus nostras roborata cum astipulatione subnixa omni tempore maneat inconvulsa.

Factum testamentum quot XV kalendas Ianuarii. Era M C LVI.

Ego Aurobonna et Pelagio Menendiz in hanc scripturam manus nostras roboravimus.

Pro confirmans senioribus huius monasterii.

Pro testes: Gundisalvo. Pelagio. Didaco.

Munninus notuit et cfr (signum).