GMH/ÍNDICE A-Z

406
961/ 04 / 03
Baltario e a súa muller véndenlle ó bispo Rosendo e ós seus frades unha viña en Rabal.
TC, fol. 145v.
In Dei nomine. Ego Baltario et uxor mea Leovilli, vobis domno Rudesindo episcopo et fratribus vestris. Placuit nobis ut venderemus vobis vinea nostra propria quod habemus de parentorum nostrorum in villa Ravanal in locum predictum circa via de vereda et de alia parte circa vinea de Mirus presbiter seu et illa casa cum suo terreno et sua matena vobis vendimus adque concedimus et accepimus de vos precio pro ea vinum sestarios II centeno quartario Iº triigo quartario Iº ovelia quartario Iº lentio tremisale sub uno modios VI quartario IIº et de ipso precio apud vos nichil inde remansit inde indebito ut de hodie die et tempore ipsa vinea de iure nostro abrasa et in vestro iure et dominio sit tradita adque confirmata. Si quis tamen quod fieri non credimus quod aliquis homo contra hanc cartula vendicionis ad inrumpendum venerit vel venerimus tunc inferat vel inferamus et pariemus vobis ipsa vinea duplata vel quantum ad vos fuerit meliorata et vobis perpetim habiturum.

Facta cartula vendicionis IIIº nonnas Apriles. Era DCCCCLXLVIIII.

Baltario et uxor mea manus nostras (signum).

Gundesindo ts. Idila ts. Cindo ts. Mito ts. Sisiverto ts. Vistremiro ts. Ruderico ts. Ascarigo ts.