GMH/ÍNDICE A-Z

518
931/ 10 / 08
Sendino e a súa muller Egilo dóanlle a don Gutier e dona Ilduara a metade da súa herdade na villa de Leori, iuxta litore maris territorio Cuve.
TC, fol. 178r.
DE RIPA DE CUVE QUOS FECIT SENDINO DE VILLA LEURI.

In Dei nomine. Ego Sendinus et uxor mea Egilo. Placuit nobis bone pacis et caritatis ut faceremus vobis domnus Guttier et domna Ilduara sicut et facimus testum scripture donationis de medietate de omnia nostra hereditate cumque visi sumus habere in villa Leori, et est ipsa villa inter villa Plana et Sancta Eolalia iuxta litore maris, territorio Cuve. Donamus vobis in ipsa villa iamdicta medietate de omne nostra hereditate in domos cum intrinsecis, domos, pumares, figares, morares vel quicquid ad prestitum hominis est in ipsa hereditate per suos antiquiores terminos, medietate integra vobis donamus. Ita ut de hodie die et tempore sit ipsa medietate de nostro iure abrasa et in vestrum dominio sit translata atque confirmata, habeatis, adeatis vos et omnis posteritas vestra, et firmiter obtineatis. Si quis tamen, quod fieri non credimus, aliquis homo contra hanc cartula donationis nostre ad inrumpendum venerit que nos in iudicio post parte vestra devindigare non potuerimus, tunc habeatis potestate de nos adprehendere ipsa hereditate duplata vel quantum ad vos fuerit meliorata et vobis perpetim habiturum.

Facta kartula donationis VIIIº idus Octobris. Era D CCCCLXVIIIIª.

Sendinus et Egilo manus nostras fecimus (signum).

Seniorinus presbiter ts. Ravelio Gundisalviz ts. Recesindus diaconus ts. Adaulfus presbiter ts.