GMH/ÍNDICE A-Z

38
1067/ 08 / 08

O frade Belsario dóalle ó abade Arias e ó mosteiro de Celanova, a súa herdade na villa de Ruviales pola fidiatura do seu fillo Emila polo mal que éste lle fixera.

TC, fols. 18r. - 18v.

In Dei nomine. Ego frater Belsario vobis fratri Ariani et congregatio monasterii Cellenove, in Domino Deo eternam salutem amen. / Ideo placuit mihi bone pacis et voluntas nullius quogentis imperio nec suadentis articulo, sed propria mihi accessit voluntas ut facerem vobis kartulam de hereditate mea propria quam abeo in villa de Ruviales, quam abeo de patre meo Rekaredo. Concedo vobis illam pro fidiaturia de filio meo nomine Emila qui fidiavit pro scelus quod fecit, fuit in illa morte de illa muliere de Ranulfo Viliulfiz et in illas keimas de suas casas cum suo ganato, et post tuliu se de concilio et iactavit me in pario. Et pro ipsa actione pario vobis illam villam ab integro cum omnia bona sua, et abet iacentiam in loco predicto in villa de Ruviales subtus monte Vemes, vocabulo eclesie sancto Iacobo discurrente rivulo Vanade. De ipsa villa que fuit de patre Rekaredo tertiam integram vobis inde concedo quantum me competit inter meos germanos vel heredes, habeatis et possideatis et quicquid exinde facere volueritis sit vobis a Deo adtributa licentia. Ita ut de hodie die et tempore sit ipsa hereditas de iuri meo abrasa et in vestro iure sit tradita atque confirmata. Si quis tamem, quod fieri non credimus, aliquis homo venerit vel venerimus ad irrumpendum, et nos in concilio non auctorgaverimus, licitum abeatis de me adprehendere ipsam hereditatem duplatam, vel quantum ad vos fuerit meliorata et vobis perpetim abitura.

Facta kartula VIº ydus Augusti. Era Millesima C V.

Ego Belsario in hanc cartulam pariationis manu mea roboravi.

Qui presentes fuerunt: Froyla ts. Pelagio ts. Gundisalvo ts.