1222/05/27.
Placitum Arie Martini de hereditate de Pignario.Notum sit tam presentibus quam futuris quod ego Arias Martini, miles, vobis domno Johanni Tudini, monasterii Sancti Iusti abbati, et omni conuentui eiusdem loci et omni uoci uestre facimus pactum et placitum in solidos D firmissime roboratum tali conueniencia ut teneam de uestro iure et de uestro dato in
prestimonio tantum in uita mea quantam hereditatem habetis uel habere debetis in uilla de Logio Maiore, illam scilicet quam tenuit de uobis Fernandus Franquinus per placitum, et ego promitto et debeo dare de illa monasterio annuatim IIII
or bulsos de uino et ad mortem meam debeo illam liberam et quietam et cum toto profectu quo in ea fecero monasterio dimittere, et etiam cum quanta hereditate habeo uel habere debeo in villa Pignario in terra de Amaia in filigresia de Sancta Maria de Perros cum omnibus pertinenciis suis per ubicumque istam hereditatem inuenire potueritis. Dono etiam in presenti atque concedo ipsi monasterio totum meum quinionem integrum de ecclesia Sancti Iuliani de Bastauales pro isto be<ne>ficio quo mihi facitis. Siquis igitur ex utraque parte hoc placitum exierit uel complere noluerit pariat penam placiti superius positam; et hoc placitum stet semper in suo robore.
Ego Arias Martini, miles, in hoc placito manus meas roboraui.
Facto placito sub era I
a CC
a LX
a et quotum VI kalendas iunii.
Q. p. f.: Domnus abbas, ts. Johannes Affonsi, ts. Petrus de Curcuno, ts. Fernandus Anaia, ts. Johannes Caualeyrus, ts. Fernandus Soprinus, ts. Et alii multi ts.
Petrus Pelagii qui notuit in cuius manibus fuit roboratum.