GMH/ÍNDICE A-Z

44
1228/06/01. A Coruña. (1167/12/11)

Afonso IX confírmalle ó mosteiro de Toxos Outos a doazón da reguenga de Cando feita polo seu pai, Fernando II (doc. n.º 14).

B.- Tombo, f. 30rv.

Transcr.- GONZÁLEZ, J.- Alfonso IX, doc. n.º 570.
Rex.- SÁNCHEZ BELDA, L.- Documentos reales de la Edad Media..., doc. n.º 605.

Qvoniam cera res est tam fragilis quam putribilis, idcirco ego Adefonsus, Dei gratia rex Legionis et Gallecie, instrumentum donationis regalengi quod dicitur Cando et fluminis Tamaris a Lueyro usque in Mereu olim Deo et monasterio Sancti Justi a bone memorie rege domno Fernando, patre meo, facte innouans et confirmans ad perpetuam rei memoriam vt donatio ipsa robur obtineat perpetue firmitatis et confirmationis sub bulla plumbea iussi presentibus annotari, tenor autem
ipsius instrumenti est iste:

In nomine Domini nostri Ihesu Christi, amen. Catholicorum regum decet celsitudinem sancta loca ac religiosas personas diligere, uenerari et eas largis dictare muneribus atque in prediis et possessionibus ampliare; ea propter ego domnus Fernandus, Dei gratia Hyspaniarum rex, una cum uxore mea regina domna Vrraca, per scriptum donationis firmissimum imperpetuum ualiturum do Deo et monasterio Sancti Justi et uobis abbati domno Petro atque successoribus uestris illud meum regalengum quod habeo in terra de Intinis, videlicet Cando integro, vt ab hac die et deinceps prefatum regalengum habeatis cum pratis, pascuis, montibus, fontibus, riuis, molendinis, arboribus, petris et cum omnibus directuris suis vel cum flumine Tamar de Luero usque ad in Merou, quantum habeo uel habere debeo, et possideatis, uendatis, donetis, commutetis et omnem uestram uoluntatem de illo faciatis iure hereditario imperpetuum uobis habendum dono et concedo pro remedio anime mee et parentum meorum. Siquis igitur tam de meo genere quam de alieno hoc meum uoluntarium factum irrumpere temptauerit, iram Dei omnipotentis et regiam indignationem incurrat, et cum Datam et Abirom, quos uiuos obsorbuit terra, in inferno penas luat et pro temerario ausu parti regie C libras auri persoluat et quod inuaserit uobis uel uoci uestre in quadruplum reddat; et hoc scriptum semper maneat firmum. Facta carta IIIº idus decembris, era Mª CCª V. Regnante rege domno Fernando Legione, Extremadura, Gallecia et Asturiis. Ego domnus Fernandus, Dei gratia Hyspaniarum rex, una cum uxore mea regina dompna Vrraca hoc scriptum quod fieri iussi proprio robore confirmo.

Petrus, Dei gratia ecclesie compostellane electus, conf. Johannes, lucensis episcopus, conf. Petrus, auriensis episcopus, conf. Johannes, legionensis episcopus, conf. Fernandus, astoricensis episcopus, conf. Stephanus, zamorensis episcopus, conf. Petrus, salamantinus episcopus, conf. Gunsaluus, ouetensis episcopus, conf. Suarius, cauriensis episcopus, conf. Comes vrgelensis, maiordomus regis, conf. Poncius, dominans in Legione, conf. Comes Petrus, dominans dominans in Asturiis, conf. Comes Ramirus, dominans in Berez, conf. Comes Rudericus, dominans in Sarria, conf. Gomez Gunzaluez, dominans in Transtamar, conf. Ramirus Poncii, signifer regis, confir. Rodericus archidiaconus, cancellarius regis. Petrus de Ponte, notarius. Pelagius Goter scripsit.

Nulli igitur omnio hominum liceat hanc mee innouationis et confirmationis cartam infringere uel ei ausu temerario contraire, quod qui presumpserit iram Dei omnipotentis et regiam indignationem incurrat et quantum inuaserit in duplum restituat et pro ausu temerario regie parti in penam mille morabetinos exsoluat. Carta nichilominus in suo robore permanente.

Facta carta apud Cruniam, I die junii, era Mª CCª LXª VIª.

 Bernaldo existente compos- // -tellano archiepiscopo. Johanne, ouetensis episcopo. Roderico, legionensis episcopo. Nunone, astoricensis episcopo. Laurentio, auriensis episcopo. Michaele, lucensis episcopo. Stephano, tudensis episcopo. Martino, mindoniensis episcopo. Infante domno Petro, maiordomo domini regis tenente Limiam, Legionem, Taurum, Zemoram, Strematuram et Transserram. Domno Roderico Fernandi, signifero regis, tenente Astoricam et Benauentum. Domno Fernando Guterrez tenente perticam Sancti Jacobi.

Domno Petro Petri, magistroscolarum auriensis, canonico compostellano,  existente cancellario domini regis. Adefonsus, scriptor domini regis, scripsit.

Materias

abade; árbores; arcebispo; arcediago; bispo; bispo electo; cabido; cera; chanceler; chumbo; confirmación; couto; doazón; electo; escudeiro; esposa; esposo; familia; fillo; fonte; linde; marabedí; mestrescola; montes; mordomo; mosteiro; muíño; muller; pai; pasto; pertegueiro; privilexio; reguengo; río; tenente; xurisdición; selo

Persoas

Adefonsus, escribán; Bernardo II, arcebispo de Santiago de Compostela; Estevo, bispo de Tui; Fernando Guterriz, pertegueiro de Santiago de Compostela; Fernando Gutiérrez de Castro, pertegueiro de Santiago de Compostela; Fernando II, rei de León e Castela; Fernando, bispo de Astorga; Gomez Gunzalvez; Gunsalvus, bispo de Oviedo; Johannes, bispo de Oviedo; Lourenzo, bispo de Ourense; Martiño, bispo de Mondoñedo; Miguel, bispo de Lugo; Pedro Gudesteiz, arcebispo electo de Santiago de Compostela; Pedro Muniz, abade de Toxos Outos; Pedro Seguín, bispo de Ourense; Pedro, infante, mordomo e tenente; Pelagius Goter, escribán; Petrus de Ponte, chanceler; Petrus Munionis, abade de Toxos Outos; Petrus Petri, mestrescola de Ourense, cóengo de Santiago de Compostela e chanceler; Petrus, bispo de Salamanca; Petrus, conde; Poncius; Ramirus Poncii, escudeiro; Ramirus, conde; Rodericus Fernandi, escudeiro e tenente; Rodericus, arcediago; Rodericus, bispo de León; Stephanus, bispo de Zamora; Suerius, bispo de Coria; Urraca, raíña; Xoán, bispo de Lugo; Afonso IX, rei de León e Castela

Outros

Astorga, diocese; Castela, reino; Coria, diocese; Galicia, reino; León, diocese; León, reino; Lugo, diocese; Mondoñedo, diocese; Ourense, cabido; Oviedo, diocese; Salamanca, diocese; Santiago de Compostela, cabido; Tui, diocese; Zamora, diocese; San Xusto de Toxos Outos, mosteiro

Lugares

Astorga; Asturias; Benavente; Berez; Cando; Coruña, A; Entíns, terra,; España; Extremadura; Galicia; León; Loureiro; Mirou; Sarria; Tambre, río; Toro; Trastamara; Urgel, condado; Zamora