GMH/ÍNDICE A-Z

266
996/ 11 / 01
O rei Bermudo II dóalle ó abade Manilán e ó eremita Diego, o mosteiro de san Pedro de Rocas, que pertencera a Froila, irmá de San Rosendo, e despois pasara a mans do rebelde Osorio Díaz a quen llo incauta o citado soberano.
TC, fols. 101r. - 101v.

In nomine Domini. Veremudus serenissimus princeps, vobis conditorem rerum domno et Salvatori meo, cum patronibus nostris \cum\ omnibus sanctis qui tua divina inspirante clementia sub claustra constructa ripa Silense cernitur sita, ubi depromitur Deo laus, honor et gloria in secula seculorum amen. Dubium non est sed plerisque manet cognitum quod temporibus vite Froila Gutterriz et uxor eius Flamule, habitantes Galletie, fuit quidam monacus Teodericus nomine qui est maiordomus extitit cunctis vicis earum, sub cuius iure manebat possessionem ipsorum; per scripturis autem prenotatis quicquid stipendia abebant in omnia, tam cibaria quam bibendum, in noticiis transducto tempore migrarunt ipsi comites Froila et Flamule, ad cuius successu prolis remansit Ildontie, qui reliquit filiam Santia qui et in coniugio vir accepit Osorius Didaci. Dum introireret in Galletiam ad possidendum hereditatem parentum et aborum suorum, inquisierunt capitales de omnia quicquid supra dicta cresistit. Et invenerunt ipsos capitales multum minoratos et omnem hereditatem quantum ganavit ipse Todericus. Invenerunt eam in iure de episcopo domno Pelagio, propter summam damnationem et naufragio de ipsa cibaria et ipso bibere, ad prendidit Osorio Didaci ipsa villa qui fuit de Teoderico monaco, et adplicavit iuri suo proprio et possedit. Revelatus est autem ipse Osorio Didaci ad parti nostre, et quoadunavit se cum sarracenis adversus gentem et patriam nostram, propter quam eiecimus eum de terra ipsa, et caruit nobis omnia quantum abuit pro eius comtumacia simul et ipsa villa, secundum per auctoritatem catolice legis decretum permanet in cunctis. Nunc vero annuit namque serenitati regni nostre glorie, ut iammemorata villa concederemus cum omni integritatem suam post partem supradicto loco sancti Salvatoris et Menilani abbati vel discipulo suo Didaco vel qui ibi ad abitandandum successerint, huius eremi secreta degens. Et sit ipsa villa cum eclesia sua vocabulo sancto Petro vel omnem ministeria vel cuncta edificia sua ab integro sicut illam ipse Todericus obtinuerit, pro stipendia et sustentatione quiniam memorature Cellanova in Dei laudibus permanserunt, ut ipsi ferant exinde subsidium temporale, et nobis a Domino gloria eternale. Nonnulli eam, idiote homines et imperiti qui nesciunt legis principum decreta quasi reprehendivit talem a principem ordinata metru que iam sepedictus Osorius quantas vobis villas cremabit, quantasque possessiones depradavit et diruit ut merito suo sicut olim iamdictum est omnia caruit, et de hanc terram heradicatum est, ut etiam exinde pro anime nostre damus et confirmamus quod summeam continet scripturam, ut sit stabilita per secula cuncta. Si quis temerator velut sacrileguse precepta huic nostra infringere temptaverit, et hanc scripturam ad disrumpendum venerit quod iussu vestro non permiserit, aut nostre clementi mandata non inmutaverit, tunc inprimis careat a frontibus lumine, lepra et mendicitas circumseptus cum erumna moriatur, et ampliori inferna inferiori suscipiat eum cum Iuda proditori lugeat penas in eterna damnatione. Pro temporali vero pena pariat quantum auferre temtaverit hinc, in duplo vel triplo, et a parte regis auri talentum perhenniter habiturum.

Facta scriptura testamenti sub die kalendas ipsas Novembras. Era M XXX IIII.

Veremudus serenissime princeps in hanc scriptura testamenti manu mea confirmo (signum) /

Sub Christi nomine Pelagius Dei gratia Lucense sedis episcopus cfr. In Christi virtute Petrus Dei gratia Yriense sedis episcopus cfr. Sub divina clementia Armentarius Dei gratia Dumiense sedis episcopus cfr. Gudesteo Roderigiz cfr. Gundisalvo Vermunaiz cfr. Eyta Sarraciniz cfr.