GMH/ÍNDICE A-Z

Referencias da busca neste documento para: Tombo de Celanova

403
964/ 01 / 21
Queresendo e a súa muller véndenlle ó frade Argemiro, a súa porción en dous muíños no Arnoia, no lugar chamado Retorta, en Faramontaos.
TC, fol. 145r.
In Dei nomine. Ego Queresendo et uxor sue Gondoi vobis frater Argemirum una cum fratribus suis. Placuit nobis bone pacis adque convenit nullius quoque gentis imperio neque suadentis articulo sed propria nobis accessit bone pacis volumtas ut venderem vobis sicut et vendimus ratione nostra de duos molinos qui sunt fundatos in Arnogia in loco predicto ubi dicent Retorta in villa de Foramontanos. Vendimus vobis de ratione de pater nostro Dada tres portiones integras cum omne suo atonito integru et cum sua persa et sua aqua et suas petras de una riba usque in alia riba vobis adque concedimus et accepimus de vos precio que nobis bene complacuit ovelia modiale et una relia que nobis bene complacuit. Et si aliquis homo pro inde calumniaverit vos que ego in iudicio non potuerim vindigare et post parte vestra confirmare, libera in Dei nomine habeas potestatem adpre\h\endere de nos auri libras binas et ipsa ratione de ipsos molinos duplata et vobis perpetim habitura.

Facta cartula vendicionis XIIº kalendas Februarias. Era MªIIª.

Guedesendo et uxori sue Gondoi manus nostras (signum).

Sisvertu Quendulfiz ts. Alui Sisvertu ts. Itila ts. Salamiru ts. Nausti ts. Adaulfu ts. Gildu ts.