GMH/ÍNDICE A-Z

531
1072/ 12 / 11
Pelaio Gaudinas dóalle ó mosteiro de Celanova a metade das súas herdades nas villae de Fesulas e de Soutomel.
TC, fols. 181v. - 182r.
TESTAMENTUM DE FELES QUOS FECIT PELAGIO GAUDINAS.

Salvatoris Deo hac redemtori nostro Domino Ihesu Christo et sanctorum apostolorum eius in cuius honore constructa est aula vel monasterium in finibus Galletie, territorio Buvalo vocabulo Cellenove. Ego exiguus hac pusillus servus servorum Dei Pelagio, prolis Gaudinas, qum sim peccatorum meorum mole depressus, annuit mihi volumtas cordis ut propter remedium anime mee donarem atque concederem ad suprataxatum locum vel ad domum Domini et vobis Ariani abba vel a servis Christi in eodem loco habitantes qui in vita sancta perseveraverint medietatem de omnem meam hereditatem quicquid habeo de aviis meis seu de parentibus vel etiam de mea ganantia. Et sunt ipsas hereditates inter duos rivulos Sorice et Arnogie, villas prenominatas Fessulas, Saltomeri iuxta baselica sancte Marie, sic ibidem concedo domus, terris, vineis, pomiferis et arbusculis, accessu vel regressu, aquarum cum eductibus vel quantum ad usum hominum pertinet, de omnia mea hereditate medietate integra vobis do atque concedo per suis terminis, per ubi determinat cum Villarino et inde per Leporin et Bovatella et Orga et Alvarin, per ubique illa potueritis invenire cum filio meo si vixerit per medium dividatis atque in perpetuum vindicetis, ut in ipso loco inde habeant servis Dei temporale lucrum, et mihi ante Deum absolutio delictorum. Si quis tamen, quod fieri minime credendum est, ut aliquis homo nobilior vel inferior, propinquus vel extraneus contra hanc meam devotionem ad infringendum venire temtaverit quisquis ille fuerit, sit anathematus in conspectu Dei et sanctorum eius et per temporali damna districtus a iudice pariet triplum quantum invasserit simplum sicut lex docet, et ad parte iudex item aliud tantum, et hanc scripturam plenam obtineat firmitatem roborem usque in seculum seculi.

Facta // series testamenti IIIº idus Decembris. Era super decies centena, decies dena et item decem.

Ego Pelagio prolis Gaudinas, quod fieri volui et Deo annuente complevi manu mea roborem inieci (signum).

Fernando Osoriz cfr. Vimara Vimaraz cfr. Menindus Vimaraz cfr. Toda domna soror eius cfr. Oveco Pelagiz cfr. Ariani abba cfr. Frater Argemirus prepositus cfr. Gemondus maiorinus cfr. Frater Pelagius primicerus cfr. Frater Gunterigus cfr.

Vermudo ts. Vimara ts. Petro ts. Sesgudo ts.