GMH/ÍNDICE A-Z

574
1199/10/12.

Don Afonso Martínez “Levis” dóalle ó mosteiro de Toxos Outos a herdade que ten nas vilas de Paradela, en Sta. María de Roo. Don Afonso toma o hábito de relixioso neste mosteiro e pon a condición de que a súa muller, dona María Boneta, teña esa herdade durante a súa vida.

B.- Tombo, f. 155r.

De Roo. Carta Alfonso Martini de hereditate de Paradelas.

Svb era Ma CCa XXXa VIIa et quotum IIIIo idus octobris. Ego Alfonsus Martini dictus Leuis et omnis uox mea vobis domno Petro Munionis, monasterii Sancti Justi de Tribulis Altis abbati, et omni conuentui eiusdem loci facio textum simul cartulam donacionis imperpetuum ualituram de hereditate mea quam habeo uel habere debeo in terra de Pistomarcis sub monte Luania discurrentem ad ecclesiam Sancte Marie de Roo in villas nominatas Paradelas. Do uobis et monasterio supradictam hereditatem pro remedio anime mee et parentum meorum et quia uos mihi datis habitum religionis tali uerbo et condicione quod uxor mea domna Maria Boneta teneat supradictam hereditatem tamen in vita sua, et ad mortem suam liberam et pacificam habeat ipsam hereditatem monasterium. Habeatis igitur ipsam hereditatem cum omnibus suis directuris, et cetera. Et si aliquis ex parte mea uel extranea hoc meum uoluntarium factum irrumpere temptauerit sit maledictus usque in finem et uoci regie persoluat solidos CCC; testamento isto, et cetera.

Ego Alfonsus Martini in hoc, et cetera.

Q. p. f.: Martinus Martini dictus Leuis, conf. Johannes Martini dictus Leuis, conf. Petrus Romanz, conf. Petrus Uelius de Merou, conf. Johannes Roderici, prior, conf. Pelagius de Villa Uerde, conf. Et alii.

Johannes Pelagii qui notuit.