GMH/ÍNDICE A-Z

Referencias da busca neste documento para: Tombo de Celanova

141
1096/ 05 / 13

Pedro Velázquez e a súa muller, dóanlle ó mosteiro de Celanova e ó abade Pedro, unhas herdades en san Pedro de Sabariz.

TC, fols. 51v. - 52r.

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti permanentis in secula seculorum amen. Ego exiguus ac pusillus Petrus Velasquiz una cum coniuge mea Sendina cum mole peccatorum nostrorum depressi, non amplius desperatione deicimus, sed quicquid ad laudem et honorem Dei in cuius titulo vel altario offertur inde expectamus habere veniam peccatorum nostrorum. Vendamus atque concedimus ad domum Domini monasterio Salvatoris Cellenove et vir magne totius sanctitatis abbas domni Petri cum monachorum // ibidem preest, hereditatem nostram propriam quam habemus de comparato quam comparavimus in villa de Savarici de Vermudo Citiz IIIª, de Velasco Citiz alia IIIª, de Iaquinti IIIIª, de casa de Auteiro media, villa de Elgo integra que fuit de patre meo Velasco Nunniz; habent enim iacentiam sub Monte Calvo, territorio Limie eclesie vocabulo sancto Petro, et alia sancta Maria rivulo discurrente Limie. Has hereditates concedimus ad monasterium suprataxatu pro remedio anime mee, ut abeant inde servi Dei temporale subsidium, et ego ante Deum premium sempiternum. Si quis vero hoc testamentum quod fieri elegimus infringere temptaverit, sit anathematus et in conspectu Deum condempnatus et lugeat penas inferni.

Factum testamentum III ydus Magii. Era M C XXXIIII.

Ego Petrus Velasconi et coniux mea Sendina in hoc testamentum manus nostras roboravimus. Filios eorum, Gundisalvo cfr. Alarina cfr. Guttier cfr.

Prepositus Gaudilani cfr. Petrus Ramiriz cfr. Santio Honoriquiz cfr. Santio Gemondiz cfr. Pelaio Alvariz cfr.

Petro ts. Pelaio ts. Iohannes ts.

Iemondus qui notuit.