GMH/ÍNDICE A-Z

Referencias da busca neste documento para: Tombo de Celanova

164
967/ 01 / 29
Donon e a súa muller, véndenlle a Sandino Muñiz e a súa muller, unha viña sobre a casa dos compradores en Nogueira.
TC, fols. 59r.
Christus. In Dei nomine. Ego Donnon et uxor mea Teodildi vobis Sandinus Muniiz et uxori tue Eylo, in Domino Deo eternam salutem. Placuit nobis propria nostra voluntas ut vobis iamdictos faceremus vobis kartulam venditionis sicut et facimus de vinea nostra propria quam abemus super domum vestram in villa que dicunt Nogaria, territorio Carioga, discurrente rivulo Syle, et dedistis vos nobis proinde pretium lenzio tremisale, Iº modio de centeno, II quartarios de vino sub uno in IIII modios, et II quartarios que nobis bene conplacuit, et de ipso pretio aput vos nichil remansit. Ita ut de odie die et tempore de iure nostro abrasa, et in vestro sit tradita atque confirmata, abeatis vos et omnis posteritas vestra. Si quis tamen, quod fieri non credimus, aliquis homo contra hanc cartulam ad irrumpendum venerit vel venerimus, abeatis licentiam de nos adprehendere ipsam vineam duplatam vel quantum ad vos fuerit melioratam, et vobis perpetim abituram.

Facta kartula venditionis, IIIIº Kalendas Februarii. In Era M V.

Donnon et Teodildi in hac kartula venditionis manibus nostris (signum) facimus.

Testes: Semeno. Armentario. Fonsino. Lovilo. Delgada.