GMH/ÍNDICE A-Z

123
1238/03/11.

Mandas testamentarias de Xoán Fernández de Berres, quen marcha á Terra de Campos*.

B.- Tombo, f. 54r.

* Observacións: Este documento aparece tamén copiado como número 77, malia que nese caso dátase en 1240.

Testamentum Johannis Fernandi de Berres de hereditate de Giidil.

Ego Johannes Fernandi dictus de Berres, uolens ire in terra de Campis,  facio meam mandationem ut si illuc mortuus fuero omnia mea ordinata remaneant.  In primis mando quod mulier mea et filii mei sint in potestate abbatis Sancti Iusti, et mando quod si uxor mea et filii uolueri<n>t contradicere ad istum abbas Sancti Iusti teneat uxorem meam ad directum de illa villa de Cuyna, et cetera. Et mando hereditatem meam de Giidil ad Sanctum Iustum quam eis iam dederam per cartam ego et mater mea et uxor mea Tuda Iulianiz et porcionem meam de Sancta Eolalia de Chacim et de feligresia de Sancta Maria de Intinis; et mando quod uxor mea de suo nouo det fratribus de Sancto Iusto solidos La ad comedendum. Et mando, et cetera.

Facta mandatione sub era Ma CCa LXXVIa et quotum V idus marcii.

Q. p. f.: Petrus Martini de Berres, prior Sancti Iusti, conf. Johannes Petri,  abbas, conf. Johannes Petri de Villa de Iuso, conf. Johannes Criado, conf. Pelagius Martini de Octis, clericus, conf. Martinus Fernandi, conf.

Dominicus Petri qui notuit et confirmat.