GMH/ÍNDICE A-Z

612
1231/10/05.

Recompilación das vendas e doazóns feitas ó mosteiro de Toxos Outos en Xunqueira de Reilo.

B.- Tombo, f. 160r.

Carta de illis hominibus que dederunt monasterio quantum habebant in Junqueyra de Rielo.

In Dei nomine. Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris quod isti sunt qui dederunt pro anima sua et parentum suorum quantum habebant in Junqeira de Reylo: in primis Johannes Lubeyra et filius suus Pelagius Arceyrus; cognatus eius Johannes Guarras de Carrazido; Christoforus, filius Fernandi Porre; Petrus de Carrazido; Marina Froyle; Maria Didaci de Noya et filius eius Martinus Cresconii; Didacus Pelaiz et Johannes Pelaiz; Fernandus Petri de Carrazido. Martinus Michaelis et frater eius Didacus Moogus; et Petrus Fernandi, filius de Petro Chauella de Beyro, vendiderunt quantum ibi habebant pro XXII denariis et obolo; Marina Froyle dedit quartam de vna octaua de vna sexta et octaua de alia octaua de una VIa pro anima sua et patris sui et matris sue; Fernandus Cortes IIIa de una octaua de vna VIa pro anima sua et parentum suorum; Johannes Petri Garras, frater Fernandi Cortes, tercia de una VIIIa de una VIa pro anima sua et parentum suorum; Petrus Martini III de una VIIIa de una VIa pro anima sua et parentum suorum; Petrus Petri de Viariz; Maria Didaci Christiania; Martinus de Noya et mater sua Maria Didat. Omnes isti predicti dederunt et concesserunt monasterio Sancti Justi quantum habebant im Iunqeira de Reilo pro anima sua et parentum suorum.
Facto scripto donationis et uenditionis sub era Ia CCa LXa IXa et quotum III
nonas octobris.

Q. p. f.:

1a columna:
Didacus Petri de Quintaas, ts.
Martinus Petri de Paradela, ts.
Stephanus Ordonii de Aluariza, ts.
Martinus Petri de Cornanda, ts.
Michael Iohannis, ts.
Martinus de Noya, ts.

2a columna:
Johannes Tudini, abbas, ts.
Petrus Gascus, cellararius, ts.
Munio Suariz, monachus, ts.
Pelagius Salgadus, conuersus, ts.
Petrus Petri, conuersus, ts.
Pelagius Didaci, ts.

3a columna:
Julianus Iohannis, ts.
Fernandus Petri Carrazido, ts.
Johannes Fernandi, ts.
Didacus Abbas, ts.
Petrus Arie, ts.
Didacus Muniz de Eiroa.