GMH/ÍNDICE A-Z

16

1164, marzo, ... Lugo.
O rei don Fernando II de León concédelle ó conde don Álvaro o vilar de Coreses, sito en terras de Montenegro, cerca de Elgidi.
A, perg., recentemente restaurado, de 265 x 470 mm. Letra carolinxia.

(Crismón) In nomine Domini. Amen. Ad hec scripta fiat ut que ueritatis luce resplendet [...?15] in posterum non osculcentur ea propter ego Fernandus / Dei gratia hispanorum rex facio textum et scriptum donationis firmissimum uobis comiti Aluaro et uxori uestre comitisse domne Santie de illo uilar de Coreses / quod est in Montenigro iuxta Elgidi. Dono uobis comiti Aluaro et uxori uestre comitisse domne Santie illud predictum uillar de Coreses et ut ab hoc die et deinceps / illud habeatis et possideatis et de illo quicquid uolueritis faciatis iure hereditario uobis in perpetuum concedo pro bono seruicio que michi fecistis. Si quis igitur super hoc uos molestare attenptauerit / ira Dei cum indignatione mea incurrat et pro ausu temerario uobis uel uoci uestre centum libras auri conponat et huius scripti pagina robur senper obtineat firmum. Facta carta apud Lucum mense marcii / Era m. cc. ii regnante rege domno Fernando in Toleto et Strematura Legione Gallecia et Asturiis
Ego[...10] Dei gratia Hispanorum [...20] fieri iussi propria mano roboro et confirmo. (Signo rodado, co león no centro, no que se le: Signum Fernandi rex Hispanorum)

(1ª col.):
Petrus minduniensis episcopus confirmat
Johannes lucensis episcopus confirmat
Petrus auriensis episcopus confirmat
(2ª col.):
Fernandus Roderici maiordomus regis confirmat
Comes Fernandus confirmat
Comes Ramirus confirmat
Comes Petrus confirmat
Poncius de Minerua confirmat
Ramirus Poncii signifer regis confirmat
(Parte inferior):
[...5] Petrus dictus Infantinus notarius regis Roderico Fernandi Cancellario scripsi et confirmat

(Reverso):
M. vii. nº 114. O. 50. Priuilegio del rey don Fernando.