GMH/ÍNDICE A-Z

525
942(Post a 942)*
Faxildo e a súa muller, véndenlle ó mosteiro de Celanova encabezado polo bispo Rosendo e o abade Fránquila, unhas terras en Amoroce.
TC, fol. 179v.
ITEM DE AMEROZ.

In Dei nomine. Ego Fagildu et uxor mea Guntilli vobis domno Rudesindo episcopo et Fraquillani abbati vel fratribus vestris habitantes Cellenove. Placuit nobis bone pacis volumtas ut venderemus vobis iamdicto Rudesindo episcopo terras meas proprias quem habeo de parente meo Ardabasti in villa que vocitant Ameroz prope termino Cellenovense in agro que dicent Porcilocas de ipso quinione quarta que me competet inter meos iermanos vel meos heredes et accepimus de vos precium II modios, et de ipso precio apud vos nichil remansit indebitum. Ut de hodie die vel tempore de iure nostro abrasa et in vestro iure et dominio sit tradita atque confirmata. Si quis tamen, quod fieri non credimus, ad inrumpendo venerit de pars nostra vel quemlibet habeatis potestatem de nos adprehendere de nos ipsas terras duplatas vel quantum ad vos fuerint melioratas et vobis perpetim habiturum.

Facta cartula vendicionis sub die pridie idus Apriles. Era D CCCC LXVII.

Fagildu et uxor mea in hanc kartula vendicionis manus nostras fecimus (signum).

Teoderigus diaconus. Ariulfus clericus ts. Arias confesus ts. Egila ts.

Martinus presbiter qui notuit ts.

* Nestes caso a data do diploma é 929/04/12, pero o feito de que sefale xa do mosteiro de Celanova fai que a súa data real teña que situarse con posterioridade ó ano 942, momento da consagración de Celanova.