GMH/ÍNDICE A-Z

71
916/ 06 / 21

Nepociano e a sua muller Alagundia dóalle ó seu sobriño o bispo Rosendo, varias villae ubicadas no territorio de Valladares.

TC, fols. 28v. - 29r.

Ed. por SAEZ SANCHEZ, E., "Los ascendientes de San Rosendo. Notas para el estudio de la monarquía astur-leonesa durante los siglos IX y X",1 Hispania, 8 (1948), doc. 1, pp. 211-212.

In Dei nomine. Ego Nepotianus et uxor mea Alagundia tibi subrino meo Rudesindo salutem in Domino. Ideo placuit nobis bone pacis voluntas ut facerem vobis kartulam donationis de villas meas proprias quas abemus de aviorum vel parentum nostrorum in territorio Valladares iuxta flumen Minei, villa quam vocitant Quintanella medietate integra per suis terminis antiquis. Donamus tibi aliam villam quam dicunt Sala quod abemus divisa cum germano nostro Teodemiro medietatem integram. Item alia villa quam dicunt Fenales de illa nostra ratione medietate integra // Damus tibi in ipsas villas cum omnia sua quantum ad prestandum hominis est per suos terminos antiquos in vineis, pomiferis, omnia substantia et piscarias in ipsas villas, de iuri nostro abrasas et in vestro iuri traditas atque confirmatas. Et si quis homo contra hanc kartulam ad irrumpendum venerit vel venerimus quomodo pariet ipsas villas duplatas vel quantum a te fuerint melioratas.

Notum die XI Kalendas Iulias. Era D CCCC L IIII.

Nepotianus et Alagundia in hanc cartulam donationis manu mea (signum).

Furtunius ts. Armentarius ts. Sarracinus ts. Atan ts. Vizoi ts. Abedon ts. et alias multas ts que in illas kartas resonant.

1 Dende aquí citado como Ascendentes, op. cit.