GMH/ÍNDICE A-Z

151
1316, xaneiro, 21. Lugo
O Cabido acorda que os cóengos ou dignidades ausentes por mor de estudos perciban o xusto e gocen do post mortem.
MADRID, AHN, Cód. 1042 B, fol. 56r.

Era Mª CCCª Lª IIIIª et quotum XIIº kalendas februarii [...] prout moris est in ecclesia lucensis [...] et aliis de capitulo qui tunc presentes erant in ecclesia lucensis [...] volentes facere gratiam specialem venerabili viro, donno Iohanni de Canpo, archidiacono de Sarria in ecclesia lucensis ipsum [...] [man]sionariam in ecclesiam lucensis quod ius habent alii qui dicuntur mansionarii in ecclesia supradicta, videlicet, ut in studio existendo de fructus prebende sue recipiat sicut alii personatus habentes et canonici in ecclesia lucensis studentes percipere consueverit; et ut fructus prebende sue quam obtinet in ecclesia lucensis post mortem recipere valeat et omnia alia iura qui persona et canonici lucensis habent et habere debent racione mansionarie in ecclesia lucensis, sicut in constitucionibus lucensis ecclesie continetur, ac etiam consuetudine adprobatur; non obstante qui predictus archidiaconus in ecclesia legionensis prius canonicatuum et prebendam obtinuit et postea in ecclesia compostellana.

Presentibus: predicto decano et aliis pluribus de capitulo.

Alffonsus Petri, publicus notarius lucensis, de mandato decani et capituli supradictorum notuit.