GMH/ÍNDICE A-Z

Referencias da busca neste documento para: Tombo de Celanova

221
939/ 07 / 30
Asterigo e a súa muller dóanlle a don Ermexildo e dona Paterna, a metade da herdade que posúen en Regini.
TC, fol. 80r.
Christus. In Dei nomine. Ego Asterigo et uxor mea Leovegoto vobis domno Ermegildo et domna Paterna. Placuit nobis bone pacis voluntas ut faceremus vobis scripturam donationis sicut et facimus de hereditate quam abemus ego et Leovegoto de pater meo Riquilla in illa quam dicent Regini, medietate de ipsa hereditate vobis dono atque concedo sive casas et omnem ganatum, terras cultas vel incultas, bauzas, et omnem medietatem ubi ea potueritis invenire per ipsa villa Regini, per omnes suos terminos. Abeatis vos et omnis posteritas vestra cum voce positionis [mensure], ut quicquid vos exinde facere vel iudicare volueritis liberi in Dei nomine abeatis potestatem, et usque in perpetuum vindicetis, et firmiter obtineatis. Si quis tamen, quod fieri non credimus, aliquis venerit contra scripturam donationis an nos an quislibet homo, quomodo pariet vobis ipsam hereditatem duplatam vel quantum ad vos fuerit meliorata, et vobis perpetim abitura.

Facta scriptura donationis IIIº Kalendas Augustas. In era D CCCC LXX VII.

Asterigo et Leovegoto in hanc scripturam donationis manibus nostris signum feci(signum)mus.

Froila ts. Elias presbiter ts. Andulfo ts. Galiano presbiter ts. Quendulfo ts.