GMH/ÍNDICE A-Z

435
1025/ 05 / 18
Fidel e súa muller véndenlle ó prepósito Vimara Kagitiz unha larea de viña na villa de Muntián.
TC, fols. 150v. - 151r.
In Dei nomine. Fidel et uxor mea Sisa et filiis nostris vobis Vimara Kagitiz in Domino Deo eternam salutem amen. Placuit nobis bone pacis volumtas ut faceremus vobis kartula vendicionis de laria nostra de vinea que habuimus de avorum et parentorum nostrorum et habet ipsa // vinea iacentia in villa quam nuncupant Montilanem discurrente rivulo Arnogie subtus castro Vimeira et iacet ipsa vinea iuxta illo pumare domnigo et de alia parte iuxta illa domniga et accepimus de vos precio que nobis bene complacuit et per manu de Ariastrequi in ipsa villa erat maiorinus in pane modios IIIes, ita ut de hodie die et tempore seiat ipsa vinea de iuri nostro abrasa et iuri vestro vel monasterio et firmiter sit tradita atque confirmata. Si quis tamen quod fieri non credimus aliquis homo qui contra hanc kartula vendicionis ad inrumpendum venerit vel venerimus tam nos tam filiis nostris aut de qualibet forma hominis et vobis illa in concilio auctorgare non potuerimus, licitum habeatis adprehendere de nos ipsa vinea duplata vel triplata aut quantum ad vos fuit meliorata et vobis perpetim abitura.

Facta kartula vendicionis VX Kalendas Iunias, Era LXIII post Milesima.

Fidel et uxor mea Sisa manus (signum).

Citi Gulderes ts. Donon Andrias ts. Todemondo ts. Ariastre ts. Gondemaro Baltarici ts.