GMH/ÍNDICE A-Z

Referencias da busca neste documento para: Tombo de Celanova

250
1020/ 03 / 01
Spoderico e a súa muller Todegra véndenlle a don Nausti, presbítero e confesso unhas herdades na villa de Amoroce.
TC, fols. 90r. - 90v.
In Dei nomine. Ego Spoderico et uxor mea Todegra una cum filiis nostris, vobis domno Nausti presbitero et confesso. Obinde placuit nobis bone pacis volumtas sano animo integroque consilio, spontanea nostra voluntate, ut iam supranominato domno Nausti facimus vobis kartulam venditionis de nostra hereditate quantam possumus abere in nostro iure de avorum vel parentum nostrorum sive de comparato quomodo et de fundato seu et de ganato. Et abet illa hereditas iacentiam in villa quam vocitant Amerozi, id est in domos, in torcular, in terris, in vineis, in pomeriis, in sautis, et omnium frondium arbusculis vel quantum ad prestitum hominis est in ipsa villa, aquis aquarum, exitus montium, accessu / vel recessu. Et accepimus de vos pretium vino modios XII, centeno modios III. Ita ut ab odierno die vel sit ipsa villa de iuri nostro abrasa et in vestro iure vel dominio sit tradita atque confirmata et perpetim abitura. Si quis tamen, quod fieri non credimus, aliquis homo contra hanc cartulam venditionis ad irrumpendum venerit vel venerimus, quam in iuditio vindicare non valuerimus, tunc abeatis adprehendere licentiam de nos ipsam villam duplatam vel quantum ad vos fuerit meliorata.

Facta cartula venditionis Era M L VIII, Kalendas Martias.

Spoderico et uxor mea Todegra et filiis nostris in hanc cartulam vendicionis manus nostras roboravimus.

Qui presentes fuerunt: Stephano ts. Pelagio ts. Vitisclo ts. Zamondo ts. Iacob ts. Contoy ts. Guttierre ts. Ma\n\dino ts. alio Pelagio ts. Genitivo ts. Anulfo ts. Baldoy ts.

Frater Fidelis qui notuit.