GMH/ÍNDICE A-Z

Referencias da busca neste documento para: Tombo de Celanova

259
1002/ 05 / 1
Vitisclo e Eldeverto coas súas respectivas familias dóanlle ó mosteiro de Celanova dúas villae noterritorio de Bubal.
TC, fol. 95r.
In Dei nomine. Ego Vitisclo et uxor mea Bellita cum filiis meis Eldeverto et uxor sua Kecina cum filiis suis Dadeo, Domenco, matre cum filio suo Sesmiro; vobis patri domni Manillanem abba et preposito vestro Sandino Iohanniz et omnibus fratribus vestris de sciterio monasterio Cellenove, salutem. Annuit enim nobis propria et spontanea nostra voluntate vobis faceremus vobis kartulam de nostra hereditate quarta integra ad area et ad lagare per annis singulis de quantum nobis Dominus dederit, ut non fraudemus inde nec a pretio de arenzo. Et sunt ipsas villas in territorio Bubalo subtus monte Leporario, discurrente rivulo Sorice; et sunt ipsas villas vocabulas Domenzi et Marinotas. Et ego Vitisclo pono ibidem Vª in IIIª villa quam habeo in Gontani. Ista hereditas quam nobis incartamus sic nos quomodo pro filios nostros vel neptos nostros vel qui de propago qui de nos nati sunt vel fuerint, firmiter atque rigiliter obtineant post partem vestram et monasterium vestrum Cellenove usque in sempiternum ad per habendum.

Si quis tamen, quod fieri minime credimus, ut in ipsa hereditate quam vobis testamus si ibidem invenerit aliqua calumnia quod nos nobis ad iuditium obtoricare non valuerimus, tunc infra pars nostra partique vestre tunc pariemus vel parient hoc de quod agitur in duplo, et vos perpetim habituram.

Notum die ipsas Kalendas Mayas, discurrente Era decies centena in super de anno quadragesimo preteritos menses IIIIor, expectante dies futuros menses VIIIº.

Vitisclo uxor sua Bellita; Eldiverto uxor sua Kecina cum filiis eorum, Domenco, Dadeo; matrem cum filio suo Sesmiro, manus nostras in concilio omnem roboravimus.

Homines de tributo in ipsa villa id est: Frunimio, Balatino et Attila, Trasoy fugitivos, Baltario, Sendino, Aresteo, Ordonio, Vidinas, Rigilo, Fakina, Leodegundia.