GMH/ÍNDICE A-Z

Referencias da busca neste documento para: Tombo de Celanova

335
1008/ 02 / 24
Donon, Lovesindo e Estebo, véndenlle ó frade Guntino varias terras, preferentemente de viñedo.
TC, fols. 127r. - 127v.
In Dei nomine. Ego Donon et uxor sua Guisenda vobis frater Guntino in Domino Deo eternam salutem amen. Placuit nobis venderemus vobis iamdictus frater Guntino sicut et vendimus vinea nostra propria que habemus in villa que vocitant Sumeso vocabulo eclesie sancti Machaelis territorio Sorice in loco predicto ubi dicent Fartia Mala de illa ripa super illa fonte usque in illo pu\ma\re et de costa in terra domnica, et accepimus de vos precio bove uno in modios VIIII, et centeno Iº modio que nobis bene complacuit. Et ego Lovesindo concedo vobis frater Guntino alia larea de vinea iuxta ipsa de tio Donon una pariter et accepimus de vos precio inter panem et vino modios VI que nobis bene complacuit.Et ego Stephano Gundisalviz et uxor sua Sindilo vobis frater Guntino concedo vobis alio petazo super ipsas vineas et de ipso pumare cum suas ceresares et cum suas vites et vinea de illo pumare. Damus vobis adque concedimus et accepimus de vos precio inter panem et vino modios II que nobis bene complacuit nos dedistis et nos accepimus et de ipso precio apud vos nichil remansit indebito. Si quis tamen quod fieri non credimus et aliquis homo contra hanc cartula vendicionis ad inrumpendum venerit que non potuerimus in iudicio devindicare vel auctorgare quomodo prendatis de nos ipsas vineas duplatas vel quantum ad vos fuerint melioratas et vobis perpetim abituras.

Facta cartula vendicionis quod erit VI kalendas Marcias. Era Millesima XLVI.

Donon et uxor sua Guisenda et Lo/vesindo et Stefano, in hanc cartula vendicionis manus nostras roboramus.

Qui presentes fuerunt: Santio. Gontino. Lovesindo. Domerigo. Daniel ts.

Gaudinus notuit (signum).