GMH/ÍNDICE A-Z

397
961/ 04 / 13
Soniermiro e a súa muller, véndenlle ó bispo Rosendo e ós seus frades a terceira parte dunha viña que teñen en Rabal.
TC, fol. 144r.
In Dei nomine. Ego Soniemirus et uxor mea Vindemiola vobis domno Rudesindo episcopo et fratribus vestris. Idcirco placuit nobis ut vendimus vinea nostra propria quod habemus in villa que dicunt Ravanal subtus castro que dicunt Pelosino territorio Arnogie in locum predictum est ipsa vinea super domum meam. De ipsa vinea quomodo est conclusa cum suo terreno IIIª portione ex ea integra vobis vendimus adque concedimus et accepimus de vos precio in cibaria et vino et res id est centeno modios IIIIor vinum sestarios IIIIor linteo tremisale ovelia modiale sub uno modios XXII et de ipso precio apud vos nichil inde remansit indebitum, ut de hodie die et tempore sint ipsas vineas, de iure nostrum sint abrasas et in vestro iure vel dominio seiant traditas adque confirmatas. Si quis tamen quod fieri non credimus quod aliquis homo contra hanc cartula vendicionis ad inrumpendum venerit et pactum nostrum dirumpere, tunc inferat vel inferamus et pariemus vobis ipsas vineas duplatas vel quantum ad vobis fuerit meliorata et vobis perpetim habiturum.

Facta cartula vendicionis Iª idus Aprilis. Era DCCCCLXLVIIII.

Suniemirus et uxor mea Vindemiola in hanc cartula vendicionis manus nostras (signum).

Gundesindo ts. Vistremiro ts. Berane ts. Ermegoto ts. Mito ts. Hermemiro ts. Recesindus confessus ts.