GMH/ÍNDICE A-Z

311
1015/ 04 / 19
Susana e os seus fillos, véndenlle ó abade Aloito de Celanova a súa herdade en Bobadela.
TC, fols. 121r. - 121v.
In Dei nomine. Ego Susana cognomento Nana et filiis meis vobis domno Aloito abba. Placuit nobis bone pacis ut faceremus vobis cartula venditionis sicut facimus de hereditate / nostra propria que abemus in villa quos vocitant Buvadela prope rivulo Sorice. Damus adque concedimus vobis in ipsa hereditate casa una exceptis una quinta in terras, pumares, casares, figares, pascuis, paludibus, aquis aquarum, accessum vel regressum, do vobis in ipsa hereditate mea racione quantum me competa inter meos germanos vel heredes et accepimus de vos precio placibyle modios X inter panem et vino que nobis bene complacuit, abeatis vos et in perpetuum vindicetis. Si quis tamen quod fieri non credimus aliquis homo qui contra hanc cartula vendicionis ad inrumpendum venerit vel venerimus et in concilio post parte vestra non auctorgaverimus tunc habeatis licitum adpprehendere de nos ipsa hereditate duplata vel quantum de vos fuerit meliorata.

Facta cartula vendicionis XIII kalendas Maias. Era LIII post Milesima.

Susana cum filiis meis in hanc cartula vendicionis manus nostras roboravimus (signum).

Qui presentes fuerunt: Sendino. Ceite. Ermosindo. Munnio. Gendo. Rodesindo. Adsoredo.