GMH/ÍNDICE A-Z

349
1235/08/18. Santa María de Trasmonte. 1236/02/20. Santiago de Compostela.

Dominga Martínez véndelle ó mosteiro de Toxos Outos a súa herdade na vila de Reino, en Sta. María de Trasmonte, por sesenta soldos leoneses e unha “garnachia de pichot”.

B.- Tombo, f. 107v.

Carta de Dominica Martini de sua hereditate de Reyno.

In nomine Domini, amen. Notum sit omnibus quod ego Dominica Martini, filia Martini Rabinadit, conuersi monasterii Sancti Justi de Togis Altis, et omnis uox mea grato animo et spontanea uoluntate vendo et firmiter concedo monasterio Sancti Justi de Togis Altis quantam hereditatem habeo in Reyno tam de auolencia quam de ganancia in concurrencia Sancte Marie de Trasmonte pro solidos LXa legionensis et una garnachia de pichot. Hanc igitur predictam hereditatem dictum monasterium Sancti Iusti integre habeat et pacifice posideat cum omnibus suis directuris ad eam intus et extra pertinentibus per suos terminos et diuisiones antiquas ubicumque fuerint. Ita quod omne uelle suum de eis imperpetuum faciat quia nec de precio neque de robore remansit aliquid persoluendum. Siquis igitur contra hanc uendicionem meam ad irrumpendum uenerit quisquis fuerit persoluat dicto monasterio CXX solidos et duas garnachias de pichoth; carta et uendicione nichilominus in suo robore permanentibus.

Facta carta XVo kalendas septembris sub era Ma CCa LXXa IIIa.

Ego iamdicta in hac carta manus meas.

Q. p. f.: Martinus Petri, presbiter Sancte Marie de Trasmonte. Facundus Iohannis, miles de Louoraes. Fernandus Martini, maiordomus. Pelagius Giada,  seruiens Johannis decani. Petrus Iertus de Reyno. Michael Iohannis de Reyno.

Ego Martinus Iohannis, notarius concilii compostellani juratus, de mandato Petri Martini, Sancte Marie de Trasmonte presbiteri, dicentis hoc esse roboratum in manibus suis, scripsi Xo kalendas martii, era Ma CCa LXXa IIIIa. Presentibus: Fernando Afonsi de Couas, milite. Frater Iohannes de Sancto Petro de Muro. Petro Uilielmi Sancte Eolalie de Vigo.