Noverint universi quod
nos dominus Gundisalvus Nuni decanus et
capitulum auriense vendimus vobis
Johani Roderici canonico eiusdem, quasdam
domos cum suo solio in vico Cerdonum, que
domus fuerunt quondam domini
Martini Petri archidiaconi de Buval, et sunt
site inter domos Johanis Iohanis dicto
Leyño ex una parte et inter solare capellanorum
de Cautio ex alia, et superius intestant
in (dom)ibus Laurencii Domenici, et
habent ianuas in vico Cerdonum. Vendimus
vobis dictas do(mos cum) suo solio
de decima deo, et liberas ab omni honere
servitutis, ut vos habeatis eas ex nunc iure
hereditario possidendas, et de eis faciatis quicquid
vestre placuerit voluntati toto tenpore
vite vestre, servato iure ecclesie auriensis
et consuetudine civitatis eiusdem. Quia
totum precium quod nobis et
vobis complacuit videlicet mille et
quingentos morabetinos monete albe domini
regis Fernandi, de qua computantur
xvi paria pro tribus morabetinis
confitemur nos a vobis debere recipere
in terminis infra scriptis in
pecunia numerata, de qua suma pecunie solvistis
nobis statim cccc morabetinos ia dicte
monete in die qua hac litera
scripta fuit, et debetis solvere nobis
in tribus annis proximo
venturis alios mille et centum morabetinos
prefate monete, videlicet in festo Sancti
Johanis Baptiste proximo venturo
cccc morabetinos et in alio festo Sancti
Iohanis Baptiste sequenti totidem
morabetinos et in alio festo (Sancti
Iohanis) Baptiste tercii anni ccc
morabetinos supradicte monete, et
debetis istas domos p(...) tota vita vestra et post
obitum vestrum debetis iste domus
remanere perpetuo libere (...) supradicto
capitulo auriense, et debemus celebrare
perpetuo annuatim anniverssarium
pro (anima) vestra (in) die obitus vestri.
Et obligamus omnia bona dicti capituli
tam habita (quam habenda) semper vos cum
dicta vendiccione deffendere ad
directum. Et si forte d(...) voluerit occupare
predictas domos cum suo solio taliter
quod non possimus vos d(efend)ere cum
dicta vendiccione, quod nos dictum
capitulum solvamus vobis totam
pecuniam (...) hac vendiccione receperimus.
Siquis igitur contra hanc vendiccionem
(...) iram dei omnipotentis et
nostram malediccionem incurrat et q(...
...)pecierit vel invaserit in duplum vobis
restituat et ausu temerario c morabetinos (...)e
monete voci regie de pena solvere teneatur,
presente carta nichilominus suo robore
permanente. Facta carta Aurie, iiiiº idus
julii, era mª cccª xlª viiiiª. Presentibus
Petro Velasci archidiacono de Buval, Velasco Petri
magistroscolarum, Petro Gundissalvi, Petro
Reymundi canonicis, Martino Alfonsi et Fernando
Petri porcionariis auriensibus.
Et me Bartholomeo Petri cantore
et cancellario civitatis eiusdem premissis interfui et
in mea presencia scribi feci signumque meum
quod tali est apposui in testimonium veritatis.
(signum)
[reverso]
Littera
capituli
domorum
de vico (...) que
fuerunt
quondam
domini
Martini
Petri
archidiaconi
quas possidet Johanes
Roderici canonici
in
vita sua.