GMH/ÍNDICE A-Z

B 8

1384, setembro, 30. Aviñón.
O cardeal presbítero Pedro outórgalle facultade ó bispo de Mondoñedo para concede-la oportuna licencia “super defectu natalium” a Fernando Tercii, nacido na diocese de Mondoñedo e crego no convento de Irmáns Menores de San Miguel de Chauos (Chavín).
A, perg., moi deteriorado (recubría o primeiro vol. de Actas Capitulares) de 246 x 360 mm. Letra semigótica.

Venerabili in Christo patri Dei gracia episcopo mindoniensi uel eius vicario in spiritualibus Petrus miseracione diuina tituli sancti Marci / presbiter cardinalis salutem et sinceram in Domino caritatem. Regularis ordinis professoribus non indigne religionis fauore aliqua conceduntur / que solent interdum aliis interdici cum igitur ex parte Fernandi Tercii clerici professi ordinis fratrum minorum conuentus / sancti Michaelis de Chauos vestre diocesis nobis fuerit humiliter supplicatum vt eum eo super defectu natalium quo [...5] tur de presbitero genitus / et soluta sedes apostolica dispensare misericorditer dignaretur nos attendentes quod ad religionem conuersi si in ea fuerint laudabili/ter conuersari luenta(?) illegitimitatis macula non obstante ad omnes ordines promoueri auctoritate domni pape cuius penitenti/arie curam gerimus et de eius speciali mandato super [...8] uocis oraculo nobis facto curinis(?) peticioni uestre committimus quatenus / cum eodem fratre Fernando suffragantibus sibi meritis alioque canonico non obstante quod defecto non obstante predicto ad omnes possit ordi/nes promoueri et in eis ministrare et ad omnes sui duntaxat [...15] et officia cura tamen custodiam licite prefici et assumi / misericorditer dispensetis prout secundum Deum anime ipsius saluti videritis expedire. Datum Auinioni ii kalendas octobris pontificatus domni / Clementis pape vii anno septimo.
Por mandato de los sennores vicario del dean y cabildo de la iglesia de Mondonnedo. (Rúbrica ilexible).