GMH/ÍNDICE A-Z

Referencias da busca neste documento para: Os documentos do Tombo de Toxos Outos

138
1153/05/22.

Diego Ordóñez coa súa muller e Froila Fróilaz cos seus irmáns véndenlle ó
mosteiro de Toxos Outos a súa herdade na Amira, en S. Salvador de Torea, por trece
soldos.

B.- Tombo, f. 57rv.



Carta de Didaco Ordonii et de uxore sua et de fratribus suis de hereditate de Aamir, \et est de IIIa IIIIa de hereditate de Aamir/.

In Dei nomine. Ego Didacus Ordonici et uxor mea \et Froyla Froylaz/ et fratres mei tibi abbati Pelagio Sancti Iusti et omnibus fratribus salutem, amen. Placuit nobis et nostra fuit uoluntas ut faceremus \uobis/ iamdictis kartulam uenditionis de hereditate nostra propria quam habemus in villa Aamir, et est de tercia IIIIa, et iacet sub aula Sancti Sa<l>uatoris de Torea sub monte de Pena inter fluuios de Castrelon et de Bustauoos. Damus uobis atque concedimus uobis quantum ibi nos conuenit inter nostros heredes pro precio quod de uobis accepimus, id est XIII solidos quod nobis et uobis bene complacuit, et de precio aput uos nichil remansit in debito. Ita ut de hodie die et tempore de iure nostro sit ablata et in iure uestro sit donata, habeatis eam usque imperpetuum et faciatis de illa totam quod uestra fuerit uoluntas. Sed si aliquid homo de parte mea uel extranea ad irrumpendum uenerit uel uenerimus quisquis fuerit pariat uobis illam hereditatem duplatam et insuper solidos XXXa.

Facta kartula vendictionis era Ia Ca LXLa Ia et quotum XI kalendas iunii.

Ego Didacus et Froyla in hac // karta manus nostras.

Q. p. f.: Ordonius, ts. Pelagius, ts. Iohannes, ts.

Munio, presbiter, qui notuit et confirmat.