GMH/ÍNDICE A-Z

577
926/ 09 / 24
Gunterigo entrégalle á súa muller Gontrode como dote, unha longa relación de bens e persoas.
TC, fol. 198r. - 198v.

Ed. por MEREA, P., "Estudo sôbre a história dos regimens matrimoniais II. O dote nos documentos dos séculos IX-XII", Boletim da Faculdade de Direito da Universidade de Coimbra, XVIII (1942), pp. 75-76 y SAEZ SANCHEZ, E., "Los ascendientes", op. cit., doc. 4, 215-217.

In Dei nomine. Ego Gunterigus tibi dulcissime sponse mee Gunterode in Domino salutem. Dum humanis sensibus omnia que ex bona volumtate proveniunt Dei arbitrio probantur infundi, denique divina ordinatione esse dinoscitur, qui ad favorem coniugalae animus probatur. Et ideo consentientibus mihi pro idoneis viris te dulcibus mea in coniugio expeti copulandam. Et ideo propter amorem dulcedinis tue et pro coniugali gratia et federe coligando,do atque concedo tibi in huius dotis titulo pueros X nominibus id est, Airigum, Argemirum, Muza, Gresulfo, Agilanem, Honorigum, Ceti, idem Gresulfo, Viliulfo et Ermiario. Puellas X, Iulia, Asiulfiz, Adosinda, Gundina, Amira, Aragonti, Buzaacca, Berildi, Teodili et Platia. Cavallos X ex quibus unum cum (...)1 / 2 territorio Dezze, Felgaria, villa Acina, villa Deforna, villa Lanego, villa Pinnario; territorio Castelle, villa Cautario, villa Corcores; territorio Ferrarie, villa ad sanctum Christoforis (...), territorio Lucense (...), territorio Nemitos villa ad (...), territorio Trasancos (...); ipsas villas supranominatas cum (...) 3 edificio tibi dono atque concedo vel de omne omnino rem meam quod abere videor vel quod ad (...)4 Dei adiutorio aucmentavero pro filigavero [decima] porcione. Stante et permanente huius [dotis titulum] in robore et perpetua firmitate.

Facta scriptura dotis vel donationis die VIIIº kalendas Octubres. Era D CCCC LXIIII.

Gunterigus hanc scriptura dotis vel donationis a me facta.

Munio cfr. Eldontia cfr. Erus Fredenandi cfr. Gundesindus Didaci cfr. Armentarium Siloni.

1 Faltan varias liñas por rotura do folio.

2 Debido á difícil lectura do folio, remitímonos a partir de aquí á edición de Sáez por entender que cando Sáez transcribiu o folio estaba en mellores condicións que actualmente.

3 +- 4.

4 +- 4.