GMH/ÍNDICE A-Z

Referencias da busca neste documento para: Os documentos do Tombo de Toxos Outos

231
1152/01/01.

María, Adosinda e Guina Fernández, fillas de Fernando Núñez, fan un pacto co mosteiro de Toxos Outos polo cal elas pasarán a ter dúas tercias na herdade de Pegariños, e o cenobio queda coa tercia restante; a cambio entréganlle ó mosteiro as súas porcións nas vilas de Deir e Proupín.

B.- Tombo, f. 81r.
Placitum de hereditate de Deyr et de Pauperim.

Era M C LXL et quotum kalendas januarii. Nos filias de Fernando Nuniz, scilicet Maria Fernandiz et Adosinda Fernandiz et Guina Fernandiz, vobis abbas et seniores Sancti Iusti facimus pactum et placitum ligabile firmamentum in solidos C de ipsa nostra hereditate in uilla de Pegarinos que habemus uobiscum per medium ut habeatis uos seniores Sancti Iusti inde terciam partem et nos duas partes; et damus uobis proinde in canbia porcionem nostram de Deyre et de Pauperim quantum ibi habemus de gaganancia et de auolencia in Pauperim; et si nos filias Fernandi Nuniz ad uobis seniores Sancti Iusti mentiosas fuerimus et placitum exierimus pariamus uobis penam placiti quod de sursum resonat absque ulla contensa.

Q. p. f.: Petrus, ts. Pelagius, ts. Martinus, ts.

Martinus qui notuit et conf.