GMH/ÍNDICE A-Z

486
1023/ 03 / 08
Dulcidio, Sempronio, Vimaredo, Pepi e Leovegildo véndenlle ó abade Aloito de Celanova varias propiedades.
TC, fols. 169v. - 170r.
KARTA DE DULCIDIO ET DE SINPRONIO, DE VIMAREDO, DE VANATE.

In Dei nomine. Ego Dulcidio et uxor mea Naoralia et filiis nostris in Domino Deo eternam salutem amen. Ideo placuit nobis bone pacis et volumtas, nullius quoque gentis imperio nec suadentis articulo sed propria nobis accessit volumtas ut venderemus vobis domno Aloito abba et fratribus monasterii Cellenove, vendimus sub hereditate nostra propria que habemus in villa quod vocitant Busiani, subtus monte Leporario, discurrente rivulo Vanate; facimus vobis cartula vendicionis de ipsa villa, damus vobis inde medietate integra sive de avolengo quomodo et de comparatura, sic quomodo et de contramutatione cum omnia tota sua utensilia, quomodo dividet cum villa de Sordos, et de alia parte cum villa de Garavellos et feret in lamas de Valerio, et accepimus de vos precio centeno modios X quartario uno, milio modios XVII, vino modios III, placabiles in pannos preciatos in modios VIII fiunt sub uno modios XL, que nobis bene complacuit. Ita ut de hodie die vel tempore sit ipsa hereditate media de iuri nostro abrasa et in iuri vestro tradita atque confirmata et vobis perpetim habiturum.

In Dei nomine. Ego Sempronio et uxor mea Genesia, in Domino Deo eternam salutem amen. Obinde placuit nobis ut faceremus vobis cartula vendicionis de hereditate nostra propria que habemus in villa de Corvelli. Damus vobis de ipsa hereditate medietate integra quantum me competet inter meos iermanos vel heredes, et accepimus de vos precio vacca una obtima cum suo anniculo, et vestra moderatione que nobis bene complacuit.

In Dei nomine. Ego Vimaredo et uxor mea Todilli vobis domno Aloitus abba, facimus vobis cartula de hereditate nostra propria que habemus in villa de Peraria et damus vobis de ipsa villa medietate integra quantum me competet inter meos iermanos vel heredes pro vestra defensione et moderatione que nobis bene complacuit.

In Dei nomine. Ego Pepi et uxor mea Fredilli, vobis domni Aloiti abbati. Facimus vobis cartula de hereditate nostra propria que habemus in villa Rekaredi, damus vobis de ipsa hereditate medietate integra quantum me competet inter meos iermanos vel heredes // pro vestra defensione et moderatione que nobis bene complacuit.

In Dei nomine. Ego Leovegildo et uxor mea Avolina vobis domno Aloitus abba. Facimus vobis kartula vendicionis de hereditate nostra propria que habemus in villa quod vocitant Sarracinos. Damus vobis de ipsa hereditate medietate integra quantum me competet inter meos iermanos vel heredes, et accepimus de vos precio vino modios XII que nobis bene complacuit, vos dedistis et nos accepimus. Ita ut de hodie die vel tempore sint ipsas hereditates de iuri nostro abrasas, et in iuri vestro traditas atque confirmatas et vobis perpetim habituras.

Facta cartula vendicionis VIIIº Idus Marcii, Era discurrente post MªLXªIª.

Dulcidio et uxor sua in hanc kartula vendicionis manus nostras roboramus (signum). Simpronio et uxor sua in hanc cartula vendicionis manus nostras (signum). Vimaredo et uxor sua Pepi manus nostras roboramus (signum). Leovegildo et uxor sua in hanc kartula vendicionis manus nostras roboramus (signum).

Qui presentes fuerunt: Osevio Amikiz ts. Gontoi ts. Keilai ts. Patre ts. Vilulfo ts. Gondiario ts.