GMH/ÍNDICE A-Z

213
923/ 06 / 25
Trasuario e a súa muller véndenlle a don Gutier e a dona Ilduara a cuarta parte dunha viña que teñen do seu laborato, e que se atopa na villa de Froián, no territorio Tybris xunto á igrexa de san Fiz.
TC, fol. 76v.
In [Dei] nomine. Ego Trasuario et uxor mea Savildi, vobis domno Guttier et domne Ylduare in Domino Deo , eternam salutem. Placuit nobis bone pacis voluntas ut facerem vobis iam supranominatis kartam venditionis sicut et fecimus de vinea nostra propria quam abemus de nostro laborato. Et est ipsa vinea in territorio Tybris in villa quam vocitant Froyani, et discurrente rivulo Squadro circa eclesiam vocabulo Sancti Felicis. De ipsa vinea clausa vendimus vobis inde IIIIª rationem integram, que ibidem nos competet inter nostros heredes. Et accepimus de vos proinde pretium pannos in tres soldares, que nobis bene complacuit, et de ipso pretio aput vos nichil remansit indebito. Ita ut ab odierno et tempore sit ipsa ratione IIIIª integra in ipsa vinea de iuri nostro abrasa, et in vestro sit tradita atque confirmata. Si quis sane, quod fieri minime credimus, aliquis venerit ad irrumpendum hanc cartulam venditionis que nos in iuditio devincare non valuerimus, tunc abeatis potestatem aprehendere de nos ipsam vineam duplatam, et vobis perpetim abitura.

Facta kartula vendicionis VIIº kalendas Iulias. Era DCCCCLXI.

Trasuario in hanc kartulam venditionis manu mea (signum) feci. Savildi in hanc kartulam venditionis manu mea (signum) feci.

Abbas Alvarus ts. Ostofredo. Saluta presbiter ts. Lallus presbiter ts.