1213/03/01.
Placitum Johanni Froyle et Petri Froyle et Froyla Froyle de ecclesia et hereditate de Soeuos.Svb era I
a CC
a LI
a et quotum kalendas martii. Ego Johannes Froyle et Petrus Froyle, pro quo absente ego roborem facio per mandatum ipsius, et Froyla Froyle vobis domno Johanni Tudini, monasterii Sancti Iusti dicto abbati, et omni conuentui eiusdem loci facimus pactum et placitum in solidos CCC firmissime roboratum tali conuenientia ut teneamus de uestro dato im prestimonio tantum in uita nostra VI
am de ecclesia Sancti Mametis de Sueuos cum alia hereditate de ipsa villa que hereditas fuit de Fernando Petriz, et nos proinde deliberamus uobis quantum habemus uel habere debemus in villa Alueyda, et quantum ibi ganauerimus sit ad mortem nostram de monasterio, et quando aliquis ex nobis obierit recipiat monasterium porcionem ipsius; et uos recipiatis nos hodie in fratres et familiares in uita et ad mortem et nos non mutabimus uita nisi in uestro monasterio, et nos si errauerimus quod non sit in parte monasterii corrigamus hoc sicut abbas et omnis conuentus mandauerit, et nos ex hodie quitamus quantam calumpniam querebamus ad uocem monasterii.
Siquis autem hoc isrumpere temptauerit pariat penam placiti que sursum resonat; placito semper in sua robore permanente.
Ego Johannes Froyle et Petrus Froyle, pro quo absente ego robore facio, et Froyla Froyle in hoc placito manus nostras roborando ponimus et illud confirmamus.
Q. p. f. ts.: Alfonsus Pelagii, ts., conf.
Johannes Cochon, ts., conf. Martinus Uelu, ts., conf. Petrus Cresconii, cellararius, ts., conf. Petrus Caluus, presbiter, ts., conf. Petrus d’Orzon, presbiter, ts., conf. Petrus Gascus, presbiter, ts., conf. // Martinus Iohannis, miles, conf. Froylla Marra, miles, conf. Petrus Didaz de Orelan, miles, conf. Domnus Stephanus, presbiter de Roo, conf. Pelagius Lecton, presbiter, conf. Petrus Escotifa, conf. Pelagius Iaim, frater, conf. Domnus abbas, presens eius
fuit, conf.
Munio Cresconii de Taliar, presbiter eius, conf. et notuit et confirma.