GMH/ÍNDICE A-Z

270
1248/05/13.

O cabaleiro Xoán Pérez de Cularedo “Bucarel” e a súa muller, Mariña Eáns, dóanlle ó mosteiro de Toxos Outos as súas partes nas igrexas de Sta. Cecilia de Monte Siam e S. Xulián de Bastavales e na vila de Piñeiro e reciben “pro robore” dez soldos.

B.- Tombo, f. 89r.

Carta de Johanne Petri de Cularedo, miles, de ecclesia de Bastauales.

In Dei nomine. Ego Johannes Petri de Cularedo, miles, dictus Bucarel, filius de Petro Fernandi et Maiore Michaelis, simul cum sua muliere Marina Iohannis et omnis uox nostra vobis abbati Petro Martini Sancti Justi de Togis Altis et omni conuentui eiusdem loci, facio kartam uendicionis atque donationis de mea porcione quam habeo in ecclesia Sancti Juliani de Bastauales et Sancte Cecilie et \de/ Pignario ubicumque potueritis predictam porcionem inuenire cum suis attestacionibus moncium atque foncium et limitum quantum habeo uel habere debeo, et uos mihi dedistis pro precio et robore solidos X de quibus apud uos nichil remansit in debita et alia sit propter remedium anime mee et consanguineorum meorum. Siquis ex parte mea uenerit uel uenero af frangendum istam cartam sit maledictus et habeat participacionem cum Dathan et Abiron et uoci regis pariat solidos C; et carta remaneat in robore suo.

Era Ia CCa LXXXa VIa et quotum IIIo idus maii.

Ego Johannes Petri et mulier mea Marina Iohannis manus nostra in hac carta roboro.

Q. p. f.: Petrus Martini, abbas, ts. Petrus Gascus, cellararius, ts. Petrus Arie, monachus, ts. Johannes Martini, ts. Johannes Petri Bezus, ts. Dominicus Petri, ts. Petrus de Madeyro, ts. Petrus Ossus, ts.

Martinus qui notuit.