GMH/ÍNDICE A-Z

60
1217/01/25.

Xoán Pérez “Sardiña” véndelle ó mosteiro de Toxos Outos a súa herdade en Gulfián, en S. Cosme de Outeiro, por trinta e tres soldos.

B.- Tombo, f. 39r.

Carta de Gulfiam.

In Dei nomine. Ego Johannes Petri cognomento Sardinia et omnis uox mea tibi domno Johanni Tudini, monasterii Sancti Iusti abbati, et omni conuentui eiusdem loci et omnibus successoribus uestris et Domino Deo eterno salutem, amen. Placuit mihi grato animo et spontanea uoluntate vt facerem vobis sicut et facio cartam uenditionis et scripturam firmitatis imperpetuum ualituram de tota mea propria hereditate quam habeo uel habere debeo tam de auolencia quam de ganantia in villa Gulfiam; et habet ipsa hereditas iacencia in territorio Gentinis sub monte Petroso iuxta fluuium Sarcia, et recurrit ad ecclesiam Sanctorum Cosme et Damiani. Vendo itaque uobis atque concedo dictam hereditatem et quicquid ad eam pertinet, quicquid in ea plantatur, edificatur uel utile sit, intus et foris per ubicumque hoc inuenire potueritis per suos terminos et loca antiqua pro precio quod mihi quidem et uobis bene complacuit, solidos videlicet XXXa III; et de precio nichil apud uos remansit sed totum et semel dedistis et ego recepi. Habeatis igitur ex hodierno die istam hereditatem cum omnibus pertinenciis suis et possideatis illam iure hereditario imperpetuum, et faciatis de illa quod uolueritis. Et si aliquis ex parte mea quod absit uel extranea hanc cartam sponte mea factam infringere quocumque modo temptauerit uoci regis LXVI solidos componat; et hoc meum scriptum robur et firmitatem semper obtineat.

Ego Johannes Petri dictus Sardina in hac carta uendicionis manus mas roboro.

Facta carta sub era Ia CCa LVa et quotum VIIIo kalendas februarii.

Q. p. f.: Petrus Munionis dictus Ursus, diaconus, ts. Petrus Petri, presbiter, ts. Petrus Caluus, monachus et presbiter, ts. Petrus Pelagii dictus Teyxafin, conf. Alfonsus Pelagii de Sarantes, conf. Martinus Pelagii dictus Uetulus, conf.

Petrus Pelagii qui notuit. (Signum).