GMH/ÍNDICE A-Z

Referencias da busca neste documento para: Os documentos do Tombo de Toxos Outos

528
1219/03/04.

Mandas testamentarias de Martiño Muñiz “Fiel”.

B.- Tombo, f. 145rv.

Ordinacio Martini Muniz de hereditate sua de Else<n>di.

Hec est ordinacio quam ordino ego Martinus Muniz dictus Fiel in graui infirmitate detentus. In primis mando corpus meum sepelire in monasterio Sancti Justi, et mando ibi mecum totam meam hereditatem quantam habeo uel habere debeo in villa Elsinde exeunte inde illa leyra de Pumar Sanin quam mando ad Sanctum Martinum de Ylsendi. Mando etiam ad ipsum monasterium totum meum // plantatum et casas et casales et omnia que ad ipsam meam hereditatem pertinent ubicumque uadit uox de ipsa villa. Item mando quod uxor mea Ildonza Muniz teneat totam meam hereditatem in uita sua et totam meam bonam et ad mortem suam dimittat illam liberam ad monasterium Sancti Justi. Mando etiam quod ipsa uxor mea Ildoza Muniz det annuatim supradicto monasterio unam talegam de castaneis pisatis. Siquis igitur hanc meam mandacionem infringere temptauerit sit maledictus, amen, et insuper pariat uoci regie C solidos; et hoc meum factum semper firmum obtineat robur.

Facta mandacione sub era Ia CCa La VIIa et quotum IIII nonas marcii.

Q. p. f.: Petrus Pelagii, presbiter de Ilsende. Petrus Gudestei de Uesares. Stephanus de Aluariza. Martinus de Maia, conf. Martinus Pelaiz, test. Petrus Martini, ts.

Petrus qui notuit.